|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, abstractis per
intellectum proprietatibus seu relationibus a personis, adhuc remaneant
hypostases. Id enim ad quod aliquid se habet ex additione, potest
intelligi remoto eo quod sibi additur, sicut homo se habet ad animal ex
additione, et potest intelligi animal remoto rationali. Sed persona
se habet ex additione ad hypostasim, est enim persona hypostasis
proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Ergo, remota
proprietate personali a persona, intelligitur hypostasis.
2. Praeterea, pater non ab eodem habet quod sit pater, et quod sit
aliquis. Cum enim paternitate sit pater, si paternitate esset
aliquis, sequeretur quod filius, in quo non est paternitas, non esset
aliquis. Remota ergo per intellectum paternitate a patre, adhuc
remanet quod sit aliquis; quod est esse hypostasim. Ergo, remota
proprietate a persona, remanet hypostasis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, V de Trin., non hoc est dicere
ingenitum, quod est dicere patrem, quia etsi filium non genuisset,
nihil prohiberet eum dicere ingenitum. Sed si filium non genuisset,
non inesset ei paternitas. Ergo, remota paternitate, adhuc remanet
hypostasis patris ut ingenita.
Sed contra est quod Hilarius dicit, IV de Trin., nihil habet
filius nisi natum. Nativitate autem est filius. Ergo, remota
filiatione, non remanet hypostasis filii. Et eadem ratio est de aliis
personis.
Respondeo dicendum quod duplex fit abstractio per intellectum. Una
quidem, secundum quod universale abstrahitur a particulari, ut animal
ab homine. Alia vero, secundum quod forma abstrahitur a materia;
sicut forma circuli abstrahitur per intellectum ab omni materia
sensibili. Inter has autem abstractiones haec est differentia, quod
in abstractione quae fit secundum universale et particulare, non
remanet id a quo fit abstractio, remota enim ab homine differentia
rationali, non remanet in intellectu homo, sed solum animal. In
abstractione vero quae attenditur secundum formam et materiam, utrumque
manet in intellectu, abstrahendo enim formam circuli ab aere, remanet
seorsum in intellectu nostro et intellectus circuli et intellectus
aeris. Quamvis autem in divinis non sit universale neque particulare,
nec forma et materia, secundum rem; tamen, secundum modum
significandi, invenitur aliqua similitudo horum in divinis; secundum
quem modum Damascenus dicit quod commune est substantia, particulare
vero hypostasis. Si igitur loquamur de abstractione quae fit secundum
universale et particulare, remotis proprietatibus, remanet in
intellectu essentia communis, non autem hypostasis patris, quae est
quasi particulare. Si vero loquamur secundum modum abstractionis
formae a materia, remotis proprietatibus non personalibus, remanet
intellectus hypostasum et personarum, sicut, remoto per intellectum a
patre quod sit ingenitus vel spirans, remanet hypostasis vel persona
patris. Sed remota proprietate personali per intellectum, tollitur
intellectus hypostasis. Non enim proprietates personales sic
intelliguntur advenire hypostasibus divinis, sicut forma subiecto
praeexistenti, sed ferunt secum sua supposita, inquantum sunt ipsae
personae subsistentes, sicut paternitas est ipse pater, hypostasis
enim significat aliquid distinctum in divinis, cum hypostasis sit
substantia individua. Cum igitur relatio sit quae distinguit
hypostases et constituit eas, ut dictum est, relinquitur quod,
relationibus personalibus remotis per intellectum, non remaneant
hypostases. Sed, sicut dictum est, aliqui dicunt quod hypostases in
divinis non distinguuntur per relationes, sed per solam originem; ut
intelligatur pater esse hypostasis quaedam per hoc, quod non est ab
alio; filius autem per hoc, quod est ab alio per generationem. Sed
relationes advenientes quasi proprietates ad dignitatem pertinentes,
constituunt rationem personae, unde et personalitates dicuntur.
Unde, remotis huiusmodi relationibus per intellectum, remanent quidem
hypostases, sed non personae. Sed hoc non potest esse, propter duo.
Primo, quia relationes distinguunt et constituunt hypostases, ut
ostensum est. Secundo, quia omnis hypostasis naturae rationalis est
persona, ut patet per definitionem Boetii, dicentis quod persona est
rationalis naturae individua substantia. Unde, ad hoc quod esset
hypostasis et non persona, oporteret abstrahi ex parte naturae
rationalitatem; non autem ex parte personae proprietatem.
Ad primum ergo dicendum quod persona non addit supra hypostasim
proprietatem distinguentem absolute, sed proprietatem distinguentem ad
dignitatem pertinentem, totum enim hoc est accipiendum loco unius
differentiae. Ad dignitatem autem pertinet proprietas distinguens,
secundum quod intelligitur subsistens in natura rationali. Unde,
remota proprietate distinguente a persona, non remanet hypostasis, sed
remaneret, si tolleretur rationalitas naturae. Tam enim persona quam
hypostasis est substantia individua, unde in divinis de ratione
utriusque est relatio distinguens.
Ad secundum dicendum quod paternitate pater non solum est pater, sed
est persona, et est quis sive hypostasis. Nec tamen sequitur quod
filius non sit quis sive hypostasis; sicut non sequitur quod non sit
persona.
Ad tertium dicendum quod intentio Augustini non fuit dicere quod
hypostasis patris remaneat ingenita, remota paternitate, quasi
innascibilitas constituat et distinguat hypostasim patris, hoc enim
esse non potest, cum ingenitum nihil ponat, sed negative dicatur, ut
ipsemet dicit. Sed loquitur in communi, quia non omne ingenitum est
pater. Remota ergo paternitate, non remanet in divinis hypostasis
patris, ut distinguitur ab aliis personis; sed ut distinguitur a
creaturis, sicut Iudaei intelligunt.
|
|