|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus notionales
praeintelligantur proprietatibus. Dicit enim Magister, XXVII
dist. I Sent., quod semper pater est, quia genuit semper filium.
Et ita videtur quod generatio, secundum intellectum, praecedat
paternitatem.
2. Praeterea, omnis relatio praesupponit, in intellectu, id supra
quod fundatur; sicut aequalitas quantitatem. Sed paternitas est
relatio fundata super actione quae est generatio. Ergo paternitas
praesupponit generationem.
3. Praeterea, sicut se habet generatio activa ad paternitatem, ita
se habet nativitas ad filiationem. Sed filiatio praesupponit
nativitatem, ideo enim filius est, quia natus est. Ergo et
paternitas praesupponit generationem.
Sed contra, generatio est operatio personae patris. Sed paternitas
constituit personam patris. Ergo prius est, secundum intellectum,
paternitas quam generatio.
Respondeo dicendum quod, secundum illos qui dicunt quod proprietates
non distinguunt et constituunt hypostases, sed manifestant hypostases
distinctas et constitutas, absolute dicendum est quod relationes,
secundum modum intelligendi, consequuntur actus notionales; ut dici
possit simpliciter quod quia generat, est pater. Sed supponendo quod
relationes distinguant et constituant hypostases in divinis, oportet
distinctione uti. Quia origo significatur in divinis active et
passive, active quidem, sicut generatio attribuitur patri, et
spiratio, sumpta pro actu notionali, attribuitur patri et filio;
passive autem, sicut nativitas attribuitur filio, et processio
spiritui sancto. Origines enim passive significatae, simpliciter
praecedunt, secundum intellectum, proprietates personarum
procedentium, etiam personales, quia origo passive significata,
significatur ut via ad personam proprietate constitutam. Similiter et
origo active significata, prior est, secundum intellectum, quam
relatio personae originantis quae non est personalis, sicut actus
notionalis spirationis, secundum intellectum, praecedit proprietatem
relativam innominatam communem patri et filio. Sed proprietas
personalis patris potest considerari dupliciter. Uno modo, ut est
relatio, et sic iterum, secundum intellectum, praesupponit actum
notionalem; quia relatio, inquantum huiusmodi, fundatur super actum.
Alio modo, secundum quod est constitutiva personae, et sic oportet
quod praeintelligatur relatio actui notionali, sicut persona agens
praeintelligitur actioni.
Ad primum ergo dicendum quod, cum Magister dicit quod quia generat
est pater, accipit nomen patris secundum quod designat relationem
tantum, non autem secundum quod significat personam subsistentem. Sic
enim oporteret e converso dicere quod quia pater est, generat.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de paternitate,
secundum quod est relatio, et non secundum quod est constitutiva
personae.
Ad tertium dicendum quod nativitas est via ad personam filii, et
ideo, secundum intellectum, praecedit filiationem, etiam secundum
quod est constitutiva personae filii. Sed generatio activa
significatur ut progrediens a persona patris, et ideo praesupponit
proprietatem personalem patris.
|
|