|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod actus notionales non sint
personis attribuendi. Dicit enim Boetius, in libro de Trin., quod
omnia genera, cum quis in divinam vertit praedicationem, in divinam
mutantur substantiam, exceptis relativis. Sed actio est unum de decem
generibus. Si igitur actio aliqua Deo attribuitur, ad eius essentiam
pertinebit, et non ad notionem.
2. Praeterea, Augustinus dicit, V de Trin., omne quod de Deo
dicitur, aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem.
Sed ea quae ad substantiam pertinent, significantur per essentialia
attributa, quae vero ad relationem, per nomina personarum et per
nomina proprietatum. Non sunt ergo, praeter haec, attribuendi
personis notionales actus.
3. Praeterea, proprium actionis est ex se passionem inferre. Sed
in divinis non ponimus passiones. Ergo neque actus notionales ibi
ponendi sunt.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
proprium patris est, quod filium genuit. Sed generatio actus quidam
est. Ergo actus notionales ponendi sunt in divinis.
Respondeo dicendum quod in divinis personis attenditur distinctio
secundum originem. Origo autem convenienter designari non potest nisi
per aliquos actus. Ad designandum igitur ordinem originis in divinis
personis, necessarium fuit attribuere personis actus notionales.
Ad primum ergo dicendum quod omnis origo designatur per aliquem actum.
Duplex autem ordo originis attribui Deo potest. Unus quidem,
secundum quod creatura ab eo progreditur, et hoc commune est tribus
personis. Et ideo actiones quae attribuuntur Deo ad designandum
processum creaturarum ab ipso, ad essentiam pertinent. Alius autem
ordo originis in divinis attenditur secundum processionem personae a
persona. Unde actus designantes huius originis ordinem, notionales
dicuntur, quia notiones personarum sunt personarum habitudines ad
invicem, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum quod actus notionales secundum modum significandi
tantum differunt a relationibus personarum; sed re sunt omnino idem.
Unde Magister dicit, in I Sent., XXVI dist., quod generatio
et nativitas aliis nominibus dicuntur paternitas et filiatio. Ad cuius
evidentiam, attendendum est quod primo coniicere potuimus originem
alicuius ab alio, ex motu, quod enim aliqua res a sua dispositione
removeretur per motum, manifestum fuit hoc ab aliqua causa accidere.
Et ideo actio, secundum primam nominis impositionem, importat
originem motus, sicut enim motus, prout est in mobili ab aliquo,
dicitur passio; ita origo ipsius motus, secundum quod incipit ab alio
et terminatur in id quod movetur, vocatur actio. Remoto igitur motu,
actio nihil aliud importat quam ordinem originis, secundum quod a causa
aliqua vel principio procedit in id quod est a principio. Unde, cum
in divinis non sit motus, actio personalis producentis personam, nihil
aliud est quam habitudo principii ad personam quae est a principio.
Quae quidem habitudines sunt ipsae relationes vel notiones. Quia
tamen de divinis et intelligibilibus rebus loqui non possumus nisi
secundum modum rerum sensibilium, a quibus cognitionem accipimus; et
in quibus actiones et passiones, inquantum motum implicant, aliud sunt
a relationibus quae ex actionibus et passionibus consequuntur, oportuit
seorsum significari habitudines personarum per modum actus, et seorsum
per modum relationum. Et sic patet quod sunt idem secundum rem, sed
differunt solum secundum modum significandi.
Ad tertium dicendum quod actio, secundum quod importat originem
motus, infert ex se passionem, sic autem non ponitur actio in divinis
personis. Unde non ponuntur ibi passiones, nisi solum grammatice
loquendo, quantum ad modum significandi; sicut patri attribuimus
generare, et filio generari.
|
|