|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus notionales sint
voluntarii. Dicit enim Hilarius, in libro de Synod., non naturali
necessitate ductus, pater genuit filium.
2. Praeterea, apostolus, Coloss. I, transtulit nos in regnum
filii dilectionis suae. Dilectio autem voluntatis est. Ergo filius
genitus est a patre, voluntate.
3. Praeterea, nihil magis est voluntarium quam amor. Sed spiritus
sanctus procedit a patre et filio ut amor. Ergo procedit voluntarie.
4. Praeterea, filius procedit per modum intellectus, ut verbum.
Sed omne verbum procedit a dicente per voluntatem. Ergo filius
procedit a patre per voluntatem, et non per naturam.
5. Praeterea, quod non est voluntarium, est necessarium. Si
igitur pater non genuit filium voluntate, videtur sequi quod
necessitate genuerit. Quod est contra Augustinum, in libro ad
Orosium.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in eodem libro, quod neque
voluntate genuit pater filium, neque necessitate.
Respondeo dicendum quod, cum dicitur aliquid esse vel fieri
voluntate, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ablativus
designet concomitantiam tantum, sicut possum dicere quod ego sum homo
mea voluntate, quia scilicet volo me esse hominem. Et hoc modo potest
dici quod pater genuit filium voluntate, sicut et est voluntate Deus,
quia vult se esse Deum, et vult se generare filium. Alio modo sic,
quod ablativus importet habitudinem principii, sicut dicitur quod
artifex operatur voluntate, quia voluntas est principium operis. Et
secundum hunc modum, dicendum est quod Deus pater non genuit filium
voluntate; sed voluntate produxit creaturam. Unde in libro de
Synod. dicitur, si quis voluntate Dei, tanquam unum aliquid de
creaturis, filium factum dicat, anathema sit. Et huius ratio est,
quia voluntas et natura secundum hoc differunt in causando, quia natura
determinata est ad unum; sed voluntas non est determinata ad unum.
Cuius ratio est, quia effectus assimilatur formae agentis per quam
agit. Manifestum est autem quod unius rei non est nisi una forma
naturalis, per quam res habet esse, unde quale ipsum est, tale
facit. Sed forma per quam voluntas agit, non est una tantum, sed
sunt plures, secundum quod sunt plures rationes intellectae, unde quod
voluntate agitur, non est tale quale est agens, sed quale vult et
intelligit illud esse agens. Eorum igitur voluntas principium est,
quae possunt sic vel aliter esse. Eorum autem quae non possunt nisi
sic esse, principium natura est. Quod autem potest sic vel aliter
esse, longe est a natura divina, sed hoc pertinet ad rationem
creaturae, quia Deus est per se necesse esse, creatura autem est
facta ex nihilo. Et ideo Ariani, volentes ad hoc deducere quod
filius sit creatura, dixerunt quod pater genuit filium voluntate,
secundum quod voluntas designat principium. Nobis autem dicendum est
quod pater genuit filium non voluntate, sed natura. Unde Hilarius
dicit, in libro de Synod., omnibus creaturis substantiam Dei
voluntas attulit; sed naturam filio dedit ex impassibili ac non nata
substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia
Deus esse voluit, filius autem, natus ex Deo, talis subsistit,
qualis et Deus est.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa inducitur contra illos qui
a generatione filii etiam concomitantiam paternae voluntatis
removebant, dicentes sic eum natura genuisse filium, ut inde voluntas
generandi ei non adesset, sicut nos multa naturali necessitate contra
voluntatem patimur, ut mortem, senectutem, et huiusmodi defectus.
Et hoc patet per praecedentia et subsequentia. Sic enim ibi dicitur,
non enim, nolente patre, vel coactus pater, vel naturali necessitate
inductus cum nollet, genuit filium.
Ad secundum dicendum quod apostolus nominat Christum filium
dilectionis Dei, inquantum est a Deo superabundanter dilectus, non
quod dilectio sit principium generationis filii.
Ad tertium dicendum quod etiam voluntas, inquantum est natura
quaedam, aliquid naturaliter vult; sicut voluntas hominis naturaliter
tendit ad beatitudinem. Et similiter Deus naturaliter vult et amat
seipsum. Sed circa alia a se, voluntas Dei se habet ad utrumque
quodammodo, ut dictum est. Spiritus autem sanctus procedit ut amor,
inquantum Deus amat seipsum. Unde naturaliter procedit, quamvis per
modum voluntatis procedat.
Ad quartum dicendum quod etiam in conceptionibus intellectualibus fit
reductio ad prima, quae naturaliter intelliguntur. Deus autem
naturaliter intelligit seipsum. Et secundum hoc, conceptio verbi
divini est naturalis.
Ad quintum dicendum quod necessarium dicitur aliquid per se, et per
aliud. Per aliud quidem dupliciter. Uno modo, sicut per causam
agentem et cogentem, et sic necessarium dicitur quod est violentum.
Alio modo, sicut per causam finalem, sicut dicitur aliquid esse
necessarium in his quae sunt ad finem, inquantum sine hoc non potest
esse finis, vel bene esse. Et neutro istorum modorum divina generatio
est necessaria, quia Deus non est propter finem, neque coactio cadit
in ipsum. Per se autem dicitur aliquid necessarium, quod non potest
non esse. Et sic Deum esse est necessarium. Et hoc modo patrem
generare filium est necessarium.
|
|