|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus notionales non
sint de aliquo. Quia si pater generat filium de aliquo, aut de
seipso, aut de aliquo alio. Si de aliquo alio, cum id de quo aliquid
generatur, sit in eo quod generatur, sequitur quod aliquid alienum a
patre sit in filio. Quod est contra Hilarium, VII de Trin.,
ubi dicit, nihil in his diversum est vel alienum. Si autem filium
generat pater de seipso, id autem de quo aliquid generatur, si sit
permanens, recipit eius praedicationem quod generatur; sicut dicimus
quod homo est albus, quia homo permanet, cum de non albo fit albus,
sequitur igitur quod pater vel non permaneat, genito filio, vel quod
pater sit filius, quod est falsum. Non ergo pater generat filium de
aliquo, sed de nihilo.
2. Praeterea, id de quo aliquid generatur, est principium eius quod
generatur. Si ergo pater generat filium de essentia vel natura sua
sequitur quod essentia vel natura patris sit principium filii. Sed non
principium materiale, quia materia locum in divinis non habet. Ergo
est principium quasi activum, sicut generans est principium geniti.
Et ita sequitur quod essentia generet, quod supra improbatum est.
3. Praeterea, Augustinus dicit quod tres personae non sunt ex eadem
essentia, quia non est aliud essentia et persona. Sed persona filii
non est aliud ab essentia patris. Ergo filius non est de essentia
patris.
4. Praeterea, omnis creatura est ex nihilo. Sed filius in
Scripturis dicitur creatura, dicitur enim Eccli. XXIV, ex ore
sapientiae genitae, ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante
omnem creaturam; et postea ex ore eiusdem sapientiae dicitur, ab
initio, et ante saecula, creata sum. Ergo filius non est genitus ex
aliquo, sed ex nihilo. Et similiter potest obiici de spiritu sancto,
propter hoc quod dicitur, Zac. XII dixit dominus, extendens
caelum et fundans terram, et creans spiritum hominis in eo; et Amos
IV, secundum aliam litteram, ego formans montes, et creans
spiritum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
pater Deus de sua natura sine initio genuit filium sibi aequalem.
Respondeo dicendum quod filius non est genitus de nihilo, sed de
substantia patris. Ostensum est enim supra quod paternitas, et
filiatio, et nativitas, vere et proprie est in divinis. Hoc autem
interest inter generationem veram, per quam aliquis procedit ut
filius, et factionem, quod faciens facit aliquid de exteriori
materia, sicut scamnum facit artifex de ligno; homo autem generat
filium de seipso. Sicut autem artifex creatus facit aliquid ex
materia, ita Deus facit ex nihilo, ut infra ostendetur, non quod
nihilum cedat in substantiam rei, sed quia ab ipso tota substantia rei
producitur, nullo alio praesupposito. Si ergo filius procederet a
patre ut de nihilo existens, hoc modo se haberet ad patrem ut
artificiatum ad artificem, quod manifestum est nomen filiationis
proprie habere non posse, sed solum secundum aliquam similitudinem.
Unde relinquitur quod, si filius Dei procederet a patre quasi
existens ex nihilo, non esset vere et proprie filius. Cuius
contrarium dicitur I Ioan. ult., ut simus in vero filio eius Iesu
Christo. Filius igitur Dei verus non est ex nihilo, nec factus,
sed tantum genitus. Si qui autem ex nihilo a Deo facti filii Dei
dicantur, hoc erit metaphorice, secundum aliqualem assimilationem ad
eum qui vere filius est. Unde, inquantum solus est verus et naturalis
Dei filius, dicitur unigenitus, secundum illud Ioan. I
unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Inquantum vero
per assimilationem ad ipsum alii dicuntur filii adoptivi, quasi
metaphorice dicitur esse primogenitus, secundum illud Rom. VIII,
quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui,
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Relinquitur ergo quod
Dei filius sit genitus de substantia patris. Aliter tamen quam filius
hominis. Pars enim substantiae hominis generantis transit in
substantiam geniti. Sed divina natura impartibilis est. Unde necesse
est quod pater, generando filium, non partem naturae in ipsum
transfuderit, sed totam naturam ei communicaverit, remanente
distinctione solum secundum originem, ut ex dictis patet.
Ad primum ergo dicendum quod, cum filius dicitur natus de patre, haec
praepositio de significat principium generans consubstantiale; non
autem principium materiale. Quod enim producitur de materia, fit per
transmutationem illius de quo producitur, in aliquam formam; divina
autem essentia non est transmutabilis, neque alterius formae
susceptiva.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur filius genitus de essentia
patris, secundum expositionem Magistri, V dist. I Sent.,
designat habitudinem principii quasi activi, ubi sic exponit, filius
est genitus de essentia patris, idest de patre essentia; propter hoc
quod Augustinus, XV libro de Trin., dicit, tale est quod dico,
de patre essentia, ac si expressius dicerem, de patris essentia. Sed
hoc non videtur sufficere ad sensum huiusmodi locutionis. Possumus
enim dicere quod creatura est ex Deo essentia, non tamen quod sit ex
essentia Dei. Unde aliter dici potest quod haec praepositio de semper
denotat consubstantialitatem. Unde non dicimus quod domus sit de
aedificatore, cum non sit causa consubstantialis. Possumus autem
dicere quod aliquid sit de aliquo, quocumque modo illud significetur ut
principium consubstantiale, sive illud sit principium activum, sicut
filius dicitur esse de patre; sive sit principium materiale, sicut
cultellus dicitur esse de ferro; sive sit principium formale, in his
dumtaxat in quibus ipsae formae sunt subsistentes, et non advenientes
alteri; possumus enim dicere quod Angelus aliquis est de natura
intellectuali. Et per hunc modum dicimus quod filius est genitus de
essentia patris; inquantum essentia patris, filio per generationem
communicata, in eo subsistit.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur, filius est genitus de essentia
patris, additur aliquid respectu cuius potest salvari distinctio. Sed
cum dicitur quod tres personae sunt de essentia divina, non ponitur
aliquid respectu cuius possit importari distinctio per praepositionem
significata. Et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod, cum dicitur, sapientia est creata, potest
intelligi, non de sapientia quae est filius Dei, sed de sapientia
creata, quam Deus indidit creaturis, dicitur enim Eccli. I, ipse
creavit eam, scilicet sapientiam, spiritu sancto, et effudit illam
super omnia opera sua. Neque est inconveniens quod in uno contextu
locutionis loquatur Scriptura de sapientia genita et creata, quia
sapientia creata est participatio quaedam sapientiae increatae. Vel
potest referri ad naturam creatam assumptam a filio, ut sit sensus, ab
initio et ante saecula creata sum, idest, praevisa sum creaturae
uniri. Vel, per hoc quod sapientia creata et genita nuncupatur,
modus divinae generationis nobis insinuatur. In generatione enim,
quod generatur accipit naturam generantis, quod perfectionis est, in
creatione vero, creans non mutatur, sed creatum non recipit naturam
creantis. Dicitur ergo filius simul creatus et genitus, ut ex
creatione accipiatur immutabilitas patris, et ex generatione unitas
naturae in patre et filio. Et sic exponitur intellectus huius
Scripturae ab Hilario, in libro de Synod. Auctoritates autem
inductae non loquuntur de spiritu sancto, sed de spiritu creato; qui
quandoque dicitur ventus, quandoque aer, quandoque flatus hominis,
quandoque etiam anima, vel quaecumque substantia invisibilis.
|
|