|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in divinis non sit
potentia respectu actuum notionalium. Omnis enim potentia est vel
activa, vel passiva. Sed neutra hic competere potest, potentia enim
passiva in Deo non est, ut supra ostensum est; potentia vero activa
non competit uni personae respectu alterius, cum personae divinae non
sint factae, ut ostensum est. Ergo in divinis non est potentia ad
actus notionales.
2. Praeterea, potentia dicitur ad possibile. Sed divinae personae
non sunt de numero possibilium, sed de numero necessariorum. Ergo
respectu actuum notionalium, quibus divinae personae procedunt, non
debet poni potentia in divinis.
3. Praeterea, filius procedit ut verbum, quod est conceptio
intellectus, spiritus autem sanctus procedit ut amor, qui pertinet ad
voluntatem. Sed potentia in Deo dicitur per comparationem ad
effectus, non autem per comparationem ad intelligere et velle, ut
supra habitum est. Ergo in divinis non debet dici potentia per
comparationem ad actus notionales.
Sed contra est quod dicit Augustinus, contra Maximinum haereticum,
si Deus pater non potuit generare filium sibi aequalem, ubi est
omnipotentia Dei patris? Est ergo in divinis potentia respectu actuum
notionalium.
Respondeo dicendum quod, sicut ponuntur actus notionales in divinis,
ita necesse est ibi ponere potentiam respectu huiusmodi actuum, cum
potentia nihil aliud significet quam principium alicuius actus. Unde,
cum patrem intelligamus ut principium generationis, et patrem et filium
ut principium spirationis, necesse est quod patri attribuamus potentiam
generandi, et patri et filio potentiam spirandi. Quia potentia
generandi significat id quo generans generat, omne autem generans
generat aliquo, unde in omni generante oportet ponere potentiam
generandi, et in spirante potentiam spirandi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut secundum actus notionales non
procedit aliqua persona ut facta, ita neque potentia ad actus
notionales dicitur in divinis per respectum ad aliquam personam factam,
sed solum per respectum ad personam procedentem.
Ad secundum dicendum quod possibile, secundum quod necessario
opponitur, sequitur potentiam passivam, quae non est in divinis.
Unde neque in divinis est aliquid possibile per modum istum, sed solum
secundum quod possibile continetur sub necessario. Sic autem dici
potest quod, sicut Deum esse est possibile, sic filium generari est
possibile.
Ad tertium dicendum quod potentia significat principium. Principium
autem distinctionem importat ab eo cuius est principium. Consideratur
autem duplex distinctio in his quae dicuntur de Deo, una secundum
rem, alia secundum rationem tantum. Secundum rem quidem, Deus
distinguitur per essentiam a rebus quarum est per creationem
principium, sicut una persona distinguitur ab alia, cuius est
principium, secundum actum notionalem. Sed actio ab agente non
distinguitur in Deo nisi secundum rationem tantum, alioquin actio
esset accidens in Deo. Et ideo respectu illarum actionum secundum
quas aliquae res procedunt distinctae a Deo, vel essentialiter vel
personaliter, potest Deo attribui potentia, secundum propriam
rationem principii. Et ideo, sicut potentiam ponimus creandi in
Deo, ita possumus ponere potentiam generandi vel spirandi. Sed
intelligere et velle non sunt tales actus qui designent processionem
alicuius rei a Deo distinctae, vel essentialiter vel personaliter.
Unde respectu horum actuum, non potest salvari ratio potentiae in
Deo, nisi secundum modum intelligendi et significandi tantum; prout
diversimode significatur in Deo intellectus et intelligere, cum tamen
ipsum intelligere Dei sit eius essentia, non habens principium.
|
|