|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod potentia generandi vel
spirandi significet relationem, et non essentiam. Potentia enim
significat principium, ut ex eius definitione patet, dicitur enim
potentia activa esse principium agendi, ut patet in V Metaphys. Sed
principium in divinis respectu personae dicitur notionaliter. Ergo
potentia in divinis non significat essentiam, sed relationem.
2. Praeterea, in divinis non differt posse et agere. Sed generatio
in divinis significat relationem. Ergo et potentia generandi.
3. Praeterea, ea quae significant essentiam in divinis, communia
sunt tribus personis. Sed potentia generandi non est communis tribus
personis, sed propria patri. Ergo non significat essentiam.
Sed contra est quod, sicut Deus potest generare filium, ita et
vult. Sed voluntas generandi significat essentiam. Ergo et potentia
generandi.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod potentia generandi
significat relationem in divinis. Sed hoc esse non potest. Nam illud
proprie dicitur potentia in quocumque agente, quo agens agit. Omne
autem producens aliquid per suam actionem, producit sibi simile quantum
ad formam qua agit sicut homo genitus est similis generanti in natura
humana, cuius virtute pater potest generare hominem. Illud ergo est
potentia generativa in aliquo generante, in quo genitum similatur
generanti. Filius autem Dei similatur patri gignenti in natura
divina. Unde natura divina in patre, est potentia generandi in ipso.
Unde et Hilarius dicit, in V de Trin., nativitas Dei non potest
eam ex qua profecta est, non tenere naturam; nec enim aliud quam Deus
subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. Sic igitur
dicendum est quod potentia generandi principaliter significat divinam
essentiam, ut Magister dicit, VII dist. I Sent.; non autem
tantum relationem. Nec etiam essentiam inquantum est idem relationi,
ut significet ex aequo utrumque. Licet enim paternitas ut forma patris
significetur, est tamen proprietas personalis, habens se ad personam
patris, ut forma individualis ad aliquod individuum creatum. Forma
autem individualis, in rebus creatis, constituit personam generantem,
non autem est quo generans generat, alioquin Socrates generaret
Socratem. Unde neque paternitas potest intelligi ut quo pater
generat, sed ut constituens personam generantis, alioquin pater
generaret patrem. Sed id quo pater generat, est natura divina, in
qua sibi filius assimilatur. Et secundum hoc Damascenus dicit quod
generatio est opus naturae, non sicut generantis, sed sicut eius quo
generans generat. Et ideo potentia generandi significat in recto
naturam divinam, sed in obliquo relationem.
Ad primum ergo dicendum quod potentia non significat ipsam relationem
principii, alioquin esset in genere relationis, sed significat id quod
est principium; non quidem sicut agens dicitur principium, sed sicut
id quo agens agit, dicitur principium agens autem distinguitur a
facto, et generans a generato, sed id quo generans generat, est
commune genito et generanti; et tanto perfectius, quanto perfectior
fuerit generatio. Unde, cum divina generatio sit perfectissima, id
quo generans generat, est commune genito et generanti, et idem
numero, non solum specie, sicut in rebus creatis. Per hoc ergo quod
dicimus quod essentia divina est principium quo generans generat, non
sequitur quod essentia divina distinguatur; sicut sequeretur, si
diceretur quod essentia divina generat.
Ad secundum dicendum quod sic est idem in divinis potentia generandi
cum generatione, sicut essentia divina cum generatione et paternitate
est idem re, sed non ratione.
Ad tertium dicendum quod, cum dico potentiam generandi, potentia
significatur in recto, et generatio in obliquo; sicut si dicerem
essentiam patris. Unde quantum ad essentiam quae significatur,
potentia generandi communis est tribus personis, sed quantum ad
notionem quae connotatur, propria est personae patris.
|
|