|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod actus notionalis ad
plures personas terminari possit, ita quod sint plures personae genitae
vel spiratae in divinis. Cuicumque enim inest potentia generandi,
potest generare. Sed filio inest potentia generandi. Ergo potest
generare. Non autem seipsum. Ergo alium filium. Ergo possunt esse
plures filii in divinis.
2. Praeterea, Augustinus dicit, contra Maximinum, filius non
genuit creatorem. Neque enim non potuit, sed non oportuit.
3. Praeterea, Deus pater est potentior ad generandum quam pater
creatus. Sed unus homo potest generare plures filios. Ergo et
Deus, praecipue cum potentia patris, uno filio generato, non
diminuatur.
Sed contra est quod in divinis non differt esse et posse. Si igitur
in divinis possent esse plures filii, essent plures filii. Et ita
essent plures personae quam tres in divinis, quod est haereticum.
Respondeo dicendum quod, sicut Athanasius dicit, in divinis est
tantum unus pater, unus filius, unus spiritus sanctus. Cuius quidem
ratio quadruplex assignari potest. Prima quidem ex parte relationum,
quibus solum personae distinguuntur. Cum enim personae divinae sint
ipsae relationes subsistentes, non possent esse plures patres vel
plures filii in divinis, nisi essent plures paternitates et plures
filiationes. Quod quidem esse non posset nisi secundum materialem
rerum distinctionem, formae enim unius speciei non multiplicantur nisi
secundum materiam, quae in divinis non est. Unde in divinis non
potest esse nisi una tantum filiatio subsistens; sicut et albedo
subsistens non posset esse nisi una. Secunda vero ex modo
processionum. Quia Deus omnia intelligit et vult uno et simplici
actu. Unde non potest esse nisi una persona procedens per modum
verbi, quae est filius; et una tantum per modum amoris, quae est
spiritus sanctus. Tertia ratio sumitur ex modo procedendi. Quia
personae ipsae procedunt naturaliter, ut dictum est, natura autem
determinatur ad unum. Quarta ex perfectione divinarum personarum. Ex
hoc enim est perfectus filius, quod tota filiatio divina in eo
continetur, et quod est tantum unus filius. Et similiter dicendum est
de aliis personis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis simpliciter concedendum sit quod
potentiam quam habet pater, habeat filius; non tamen concedendum est
quod filius habeat potentiam generandi, si generandi sit gerundivum
verbi activi, ut sit sensus quod filius habeat potentiam ad
generandum. Sicut, licet idem esse sit patris et filii, non tamen
convenit filio esse patrem, propter notionale adiunctum. Si tamen hoc
quod dico generandi, sit gerundivum verbi passivi, potentia generandi
est in filio, idest ut generetur. Et similiter si sit gerundivum
verbi impersonalis, ut sit sensus, potentia generandi, idest qua ab
aliqua persona generatur.
Ad secundum dicendum quod Augustinus in verbis illis non intendit
dicere quod filius posset generare filium, sed quod hoc non est ex
impotentia filii, quod non generet, ut infra patebit.
Ad tertium dicendum quod immaterialitas et perfectio divina requirit ut
non possint esse plures filii in divinis, sicut dictum est. Unde quod
non sint plures filii, non est ex impotentia patris ad generandum.
|
|