|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aequalitas non competat
divinis personis. Aequalitas enim attenditur secundum unum in
quantitate, ut patet per philosophum, V Metaphys. In divinis autem
personis non invenitur neque quantitas continua intrinseca, quae
dicitur magnitudo; neque quantitas continua extrinseca, quae dicitur
locus et tempus; neque secundum quantitatem discretam invenitur in eis
aequalitas, quia duae personae sunt plures quam una. Ergo divinis
personis non convenit aequalitas.
2. Praeterea, divinae personae sunt unius essentiae, ut supra
dictum est. Essentia autem significatur per modum formae.
Convenientia autem in forma non facit aequalitatem, sed
similitudinem. Ergo in divinis personis est dicenda similitudo, et
non aequalitas.
3. Praeterea, in quibuscumque invenitur aequalitas, illa sunt sibi
invicem aequalia, quia aequale dicitur aequali aequale. Sed divinae
personae non possunt sibi invicem dici aequales. Quia, ut Augustinus
dicit, VI de Trin., imago, si perfecte implet illud cuius est
imago, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. Imago autem
patris est filius, et sic pater non est aequalis filio. Non ergo in
divinis personis invenitur aequalitas.
4. Praeterea, aequalitas relatio quaedam est. Sed nulla relatio
est communis omnibus personis, cum secundum relationes personae ab
invicem distinguantur. Non ergo aequalitas divinis personis convenit.
Sed contra est quod Athanasius dicit, quod tres personae coaeternae
sibi sunt et coaequales.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere aequalitatem in divinis
personis. Quia secundum philosophum, in X Metaphys., aequale
dicitur quasi per negationem minoris et maioris. Non autem possumus in
divinis personis ponere aliquid maius et minus, quia, ut Boetius
dicit, in libro de Trin., eos differentia, scilicet deitatis,
comitatur, qui vel augent vel minuunt, ut Ariani, qui gradibus
meritorum Trinitatem variantes distrahunt, atque in pluralitatem
deducunt. Cuius ratio est, quia inaequalium non potest esse una
quantitas numero. Quantitas autem in divinis non est aliud quam eius
essentia. Unde relinquitur quod, si esset aliqua inaequalitas in
divinis personis, quod non esset in eis una essentia, et sic non
essent tres personae unus Deus, quod est impossibile. Oportet igitur
aequalitatem ponere in divinis personis.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est quantitas. Una scilicet quae
dicitur quantitas molis, vel quantitas dimensiva, quae in solis rebus
corporalibus est, unde in divinis personis locum non habet. Sed alia
est quantitas virtutis, quae attenditur secundum perfectionem alicuius
naturae vel formae, quae quidem quantitas designatur secundum quod
dicitur aliquid magis vel minus calidum, inquantum est perfectius vel
minus perfectum in caliditate. Huiusmodi autem quantitas virtualis
attenditur primo quidem in radice, idest in ipsa perfectione formae vel
naturae, et sic dicitur magnitudo spiritualis, sicut dicitur magnus
calor propter suam intensionem et perfectionem. Et ideo dicit
Augustinus, VI de Trin., quod in his quae non mole magna sunt,
hoc est maius esse, quod est melius esse, nam melius dicitur quod
perfectius est. Secundo autem attenditur quantitas virtualis in
effectibus formae. Primus autem effectus formae est esse, nam omnis
res habet esse secundum suam formam. Secundus autem effectus est
operatio, nam omne agens agit per suam formam. Attenditur igitur
quantitas virtualis et secundum esse, et secundum operationem,
secundum esse quidem, inquantum ea quae sunt perfectioris naturae,
sunt maioris durationis; secundum operationem vero, inquantum ea quae
sunt perfectioris naturae, sunt magis potentia ad agendum. Sic
igitur, ut Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, aequalitas
intelligitur in patre et filio et spiritu sancto, inquantum nullus
horum aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat
potestate.
Ad secundum dicendum quod ubi attenditur aequalitas secundum
quantitatem virtualem, aequalitas includit in se similitudinem, et
aliquid plus, quia excludit excessum. Quaecumque enim communicant in
una forma, possunt dici similia, etiamsi inaequaliter illam formam
participant, sicut si dicatur aer esse similis igni in calore, sed non
possunt dici aequalia, si unum altero perfectius formam illam
participet. Et quia non solum una est natura patris et filii, sed
etiam aeque perfecte est in utroque, ideo non solum dicimus filium esse
similem patri, ut excludatur error Eunomii; sed etiam dicimus
aequalem, ut excludatur error Arii.
Ad tertium dicendum quod aequalitas vel similitudo dupliciter potest
significari in divinis, scilicet per nomina et per verba. Secundum
quidem quod significatur per nomina, mutua aequalitas dicitur in
divinis personis et similitudo, filius enim est aequalis et similis
patri, et e converso. Et hoc ideo, quia essentia divina non magis
est patris quam filii, unde, sicut filius habet magnitudinem patris,
quod est esse eum aequalem patri, ita pater habet magnitudinem filii,
quod est esse eum aequalem filio. Sed quantum ad creaturas, ut
Dionysius dicit, IX cap. de Div. Nom., non recipitur conversio
aequalitatis et similitudinis. Dicuntur enim causata similia causis,
inquantum habent formam causarum, sed non e converso, quia forma
principaliter est in causa, et secundario in causato. Sed verba
significant aequalitatem cum motu. Et licet motus non sit in divinis,
est tamen ibi accipere. Quia igitur filius accipit a patre unde est
aequalis ei, et non e converso, propter hoc dicimus quod filius
coaequatur patri, et non e converso.
Ad quartum dicendum quod in divinis personis nihil est considerare nisi
essentiam, in qua communicant, et relationes, in quibus
distinguuntur. Aequalitas autem utrumque importat, scilicet
distinctionem personarum, quia nihil sibi ipsi dicitur aequale; et
unitatem essentiae, quia ex hoc personae sunt sibi invicem aequales,
quod sunt unius magnitudinis et essentiae. Manifestum est autem quod
idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali. Nec iterum una
relatio refertur ad aliam per aliquam aliam relationem, cum enim
dicimus quod paternitas opponitur filiationi, oppositio non est relatio
media inter paternitatem et filiationem. Quia utroque modo relatio
multiplicaretur in infinitum. Et ideo aequalitas et similitudo in
divinis personis non est aliqua realis relatio distincta a relationibus
personalibus, sed in suo intellectu includit et relationes
distinguentes personas, et essentiae unitatem. Et propterea Magister
dicit, in XXXI dist. I Sent., quod in his appellatio tantum
est relativa.
|
|