|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona procedens non
sit coaeterna suo principio, ut filius patri. Arius enim duodecim
modos generationis assignat. Primus modus est iuxta fluxum lineae a
puncto, ubi deest aequalitas simplicitatis. Secundus modus est iuxta
emissionem radiorum a sole, ubi deest aequalitas naturae. Tertius
modus est iuxta characterem, seu impressionem a sigillo, ubi deest
consubstantialitas et potentiae efficientia. Quartus modus est iuxta
immissionem bonae voluntatis a Deo, ubi etiam deest
consubstantialitas. Quintus modus est iuxta exitum accidentis a
substantia, sed accidenti deest subsistentia. Sextus modus est iuxta
abstractionem speciei a materia, sicut sensus accipit speciem a re
sensibili, ubi deest aequalitas simplicitatis spiritualis. Septimus
modus est iuxta excitationem voluntatis a cogitatione, quae quidem
excitatio temporalis est. Octavus modus est iuxta transfigurationem,
ut ex aere fit imago, quae materialis est. Nonus modus est motus a
movente, et hic etiam ponitur effectus et causa. Decimus modus est
iuxta eductionem specierum a genere, qui non competit in divinis, quia
pater non praedicatur de filio sicut genus de specie. Undecimus modus
est iuxta ideationem, ut arca exterior ab ea quae est in mente.
Duodecimus modus est iuxta nascentiam, ut homo est a patre, ubi est
prius et posterius secundum tempus. Patet ergo quod in omni modo quo
aliquid est ex altero, aut deest aequalitas naturae, aut aequalitas
durationis. Si igitur filius est a patre, oportet dicere vel eum esse
minorem patre, aut posteriorem, aut utrumque.
2. Praeterea, omne quod est ex altero, habet principium. Sed
nullum aeternum habet principium. Ergo filius non est aeternus, neque
spiritus sanctus.
3. Praeterea, omne quod corrumpitur, desinit esse. Ergo omne quod
generatur, incipit esse, ad hoc enim generatur, ut sit. Sed filius
est genitus a patre. Ergo incipit esse, et non est coaeternus patri.
4. Praeterea, si filius genitus est a patre, aut semper generatur,
aut est dare aliquod instans suae generationis. Si semper generatur;
dum autem aliquid est in generari, est imperfectum, sicut patet in
successivis, quae sunt semper in fieri, ut tempus et motus, sequitur
quod filius semper sit imperfectus; quod est inconveniens. Est ergo
dare aliquod instans generationis filii. Ante illud ergo instans
filius non erat.
Sed contra est quod Athanasius dicit, quod totae tres personae
coaeternae sibi sunt.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere filium esse coaeternum
patri. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod aliquid ex
principio existens posterius esse suo principio, potest contingere ex
duobus, uno modo, ex parte agentis; alio modo, ex parte actionis.
Ex parte agentis quidem, aliter in agentibus voluntariis, aliter in
agentibus naturalibus. In agentibus quidem voluntariis, propter
electionem temporis, sicut enim in agentis voluntarii potestate est
eligere formam quam effectui conferat, ut supra dictum est, ita in
eius potestate est eligere tempus in quo effectum producat. In
agentibus autem naturalibus hoc contingit, quia agens aliquod non a
principio habet perfectionem virtutis naturaliter ad agendum, sed ei
advenit post aliquod tempus; sicut homo non a principio generare
potest. Ex parte autem actionis, impeditur ne id quod est a principio
simul sit cum suo principio, propter hoc quod actio est successiva.
Unde, dato quod aliquod agens tali actione agere inciperet statim cum
est, non statim eodem instanti esset effectus, sed in instanti ad quod
terminatur actio. Manifestum est autem secundum praemissa, quod pater
non generat filium voluntate, sed natura. Et iterum, quod natura
patris ab aeterno perfecta fuit. Et iterum, quod actio qua pater
producit filium, non est successiva, quia sic filius Dei successive
generaretur, et esset eius generatio materialis et cum motu, quod est
impossibile. Relinquitur ergo quod filius fuit, quandocumque fuit
pater. Et sic filius est coaeternus patri, et similiter spiritus
sanctus utrique.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
verbis domini, nullus modus processionis alicuius creaturae perfecte
repraesentat divinam generationem, unde oportet ex multis modis
colligere similitudinem, ut quod deest ex uno, aliqualiter suppleatur
ex altero. Et propter hoc dicitur in synodo Ephesina, coexistere
semper coaeternum patri filium, splendor tibi denuntiet,
impassibilitatem nativitatis ostendat verbum; consubstantialitatem
filii nomen insinuet. Inter omnia tamen expressius repraesentat
processio verbi ab intellectu, quod quidem non est posterius eo a quo
procedit; nisi sit talis intellectus qui exeat de potentia in actum,
quod in Deo dici non potest.
Ad secundum dicendum quod aeternitas excludit principium durationis,
sed non principium originis.
Ad tertium dicendum quod omnis corruptio est mutatio quaedam, et ideo
omne quod corrumpitur, incipit non esse, et desinit esse. Sed
generatio divina non est transmutatio, ut dictum est supra. Unde
filius semper generatur, et pater semper generat.
Ad quartum dicendum quod in tempore aliud est quod est indivisibile,
scilicet instans; et aliud est quod est durans, scilicet tempus. Sed
in aeternitate ipsum nunc indivisibile est semper stans, ut supra
dictum est. Generatio vero filii non est in nunc temporis, aut in
tempore, sed in aeternitate. Et ideo, ad significandum
praesentialitatem et permanentiam aeternitatis, potest dici quod semper
nascitur, ut Origenes dixit. Sed, ut Gregorius et Augustinus
dicunt, melius est quod dicatur semper natus, ut ly semper designet
permanentiam aeternitatis, et ly natus perfectionem geniti. Sic ergo
filius nec imperfectus est, neque erat quando non erat, ut Arius
dixit.
|
|