|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in divinis personis non
sit ordo naturae. Quidquid enim in divinis est, vel est essentia vel
persona vel notio. Sed ordo naturae non significat essentiam, neque
est aliqua personarum aut notionum. Ergo ordo naturae non est in
divinis.
2. Praeterea, in quibuscumque est ordo naturae, unum est prius
altero, saltem secundum naturam et intellectum. Sed in divinis
personis nihil est prius et posterius, ut Athanasius dicit. Ergo in
divinis personis non est ordo naturae.
3. Praeterea, quidquid ordinatur, distinguitur. Sed natura in
divinis non distinguitur. Ergo non ordinatur. Ergo non est ibi ordo
naturae.
4. Praeterea, natura divina est eius essentia. Sed non dicitur in
divinis ordo essentiae. Ergo neque ordo naturae.
Sed contra, ubicumque est pluralitas sine ordine, ibi est confusio.
Sed in divinis personis non est confusio, ut Athanasius dicit. Ergo
est ibi ordo.
Respondeo dicendum quod ordo semper dicitur per comparationem ad
aliquod principium. Unde sicut dicitur principium multipliciter,
scilicet secundum situm, ut punctus, secundum intellectum, ut
principium demonstrationis, et secundum causas singulas; ita etiam
dicitur ordo. In divinis autem dicitur principium secundum originem,
absque prioritate, ut supra dictum est. Unde oportet ibi esse ordinem
secundum originem, absque prioritate. Et hic vocatur ordo naturae,
secundum Augustinum, non quo alter sit prius altero, sed quo alter
est ex altero.
Ad primum ergo dicendum quod ordo naturae significat notionem originis
in communi, non autem in speciali.
Ad secundum dicendum quod in rebus creatis, etiam cum id quod est a
principio sit suo principio coaevum secundum durationem, tamen
principium est prius secundum naturam et intellectum, si consideretur
id quod est principium. Sed si considerentur ipsae relationes causae
et causati, et principii et principiati, manifestum est quod relativa
sunt simul natura et intellectu, inquantum unum est in definitione
alterius. Sed in divinis ipsae relationes sunt subsistentes personae
in una natura. Unde neque ex parte naturae, neque ex parte
relationum, una persona potest esse prior alia, neque etiam secundum
naturam et intellectum.
Ad tertium dicendum quod ordo naturae dicitur, non quod ipsa natura
ordinetur, sed quod ordo in divinis personis attenditur secundum
naturalem originem.
Ad quartum dicendum quod natura quodammodo importat rationem
principii, non autem essentia. Et ideo ordo originis melius nominatur
ordo naturae, quam ordo essentiae.
|
|