|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius non sit aequalis
patri in magnitudine. Dicit enim ipse, Ioan. XIV, pater maior
me est; et apostolus, I Cor. XV, ipse filius subiectus erit illi
qui sibi subiecit omnia.
2. Praeterea, paternitas pertinet ad dignitatem patris. Sed
paternitas non convenit filio. Ergo non quidquid dignitatis habet
pater, habet filius. Ergo non est aequalis patri in magnitudine.
3. Praeterea, ubicumque est totum et pars, plures partes sunt
aliquid maius quam una tantum vel pauciores; sicut tres homines sunt
aliquid maius quam duo vel unus. Sed in divinis videtur esse totum
universale et pars, nam sub relatione vel notione plures notiones
continentur. Cum igitur in patre sint tres notiones, in filio autem
tantum duae, videtur quod filius non sit aequalis patri.
Sed contra est quod dicitur Philip. II, non rapinam arbitratus est
esse se aequalem Deo.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere filium esse aequalem patri
in magnitudine. Magnitudo enim Dei non est aliud quam perfectio
naturae ipsius. Hoc autem est de ratione paternitatis et filiationis,
quod filius per generationem pertingat ad habendam perfectionem naturae
quae est in patre, sicut et pater. Sed quia in hominibus generatio
est transmutatio quaedam exeuntis de potentia in actum, non statim a
principio homo filius est aequalis patri generanti; sed per debitum
incrementum ad aequalitatem perducitur, nisi aliter eveniat propter
defectum principii generationis. Manifestum est autem ex dictis quod
in divinis est proprie et vere paternitas et filiatio. Nec potest dici
quod virtus Dei patris fuerit defectiva in generando; neque quod Dei
filius successive et per transmutationem ad perfectionem pervenerit.
Unde necesse est dicere quod ab aeterno fuerit patri aequalis in
magnitudine. Unde et Hilarius dicit, in libro de Synod., tolle
corporum infirmitates, tolle conceptus initium, tolle dolores et omnem
humanam necessitatem, omnis filius secundum naturalem nativitatem
aequalitas patris est, quia est et similitudo naturae.
Ad primum ergo dicendum quod verba illa intelliguntur dicta de Christo
secundum humanam naturam, in qua minor est patre, et ei subiectus.
Sed secundum naturam divinam, aequalis est patri. Et hoc est quod
Athanasius dicit; aequalis patri secundum divinitatem, minor patre
secundum humanitatem. Vel, secundum Hilarium, in IX libro de
Trin., donantis auctoritate pater maior est, sed minor non est cui
unum esse donatur. Et in libro de Synod. dicit quod subiectio filii
naturae pietas est, idest recognitio auctoritatis paternae, subiectio
autem ceterorum, creationis infirmitas.
Ad secundum dicendum quod aequalitas attenditur secundum magnitudinem.
Magnitudo autem in divinis significat perfectionem naturae, ut dictum
est, et ad essentiam pertinet. Et ideo aequalitas in divinis, et
similitudo, secundum essentialia attenditur, nec potest secundum
distinctionem relationum inaequalitas vel dissimilitudo dici. Unde
Augustinus dicit, contra Maximinum, originis quaestio est quid de
quo sit; aequalitatis autem, qualis aut quantus sit. Paternitas
igitur est dignitas patris, sicut et essentia patris, nam dignitas
absolutum est, et ad essentiam pertinet. Sicut igitur eadem essentia
quae in patre est paternitas, in filio est filiatio; ita eadem
dignitas quae in patre est paternitas, in filio est filiatio. Vere
ergo dicitur quod quidquid dignitatis habet pater, habet filius. Nec
sequitur, paternitatem habet pater, ergo paternitatem habet filius.
Mutatur enim quid in ad aliquid, eadem enim est essentia et dignitas
patris et filii, sed in patre est secundum relationem dantis, in filio
secundum relationem accipientis.
Ad tertium dicendum quod relatio in divinis non est totum universale,
quamvis de pluribus relationibus praedicetur, quia omnes relationes
sunt unum secundum essentiam et esse, quod repugnat rationi
universalis, cuius partes secundum esse distinguuntur. Et similiter
persona, ut supra dictum est, non est universale in divinis. Unde
neque omnes relationes sunt maius aliquid quam una tantum; nec omnes
personae maius aliquid quam una tantum; quia tota perfectio divinae
naturae est in qualibet personarum.
|
|