|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filius non sit in
patre, et e converso. Philosophus enim, in IV Physic., ponit
octo modos essendi aliquid in aliquo; et secundum nullum horum filius
est in patre, aut e converso, ut patet discurrenti per singulos
modos. Ergo filius non est in patre, nec e converso.
2. Praeterea, nihil quod exivit ab aliquo, est in eo. Sed filius
ab aeterno exivit a patre, secundum illud Micheae V, egressus eius
ab initio, a diebus aeternitatis. Ergo filius non est in patre.
3. Praeterea, unum oppositorum non est in altero. Sed filius et
pater opponuntur relative. Ergo unus non potest esse in alio.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, ego in patre, et pater in
me est.
Respondeo dicendum quod in patre et filio tria est considerare,
scilicet essentiam, relationem et originem; et secundum quodlibet
istorum filius est in patre, et e converso. Secundum essentiam enim
pater est in filio, quia pater est sua essentia, et communicat suam
essentiam filio, non per aliquam suam transmutationem, unde sequitur
quod, cum essentia patris sit in filio, quod in filio sit pater. Et
similiter, cum filius sit sua essentia, sequitur quod sit in patre,
in quo est eius essentia. Et hoc est quod Hilarius dicit, V de
Trin., naturam suam, ut ita dicam, sequitur immutabilis Deus,
immutabilem gignens Deum. Subsistentem ergo in eo Dei naturam
intelligimus, cum in Deo Deus insit. Secundum etiam relationes,
manifestum est quod unum oppositorum relative est in altero secundum
intellectum. Secundum originem etiam manifestum est quod processio
verbi intelligibilis non est ad extra, sed manet in dicente. Id etiam
quod verbo dicitur, in verbo continetur. Et eadem ratio est de
spiritu sancto.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in creaturis sunt, non
sufficienter repraesentant ea quae Dei sunt. Et ideo secundum nullum
eorum modorum quos philosophus enumerat, filius est in patre, aut e
converso. Accedit tamen magis ad hoc modus ille, secundum quem
aliquid dicitur esse in principio originante, nisi quod deest unitas
essentiae, in rebus creatis, inter principium et id quod est a
principio.
Ad secundum dicendum quod exitus filii a patre est secundum modum
processionis interioris, prout verbum exit a corde, et manet in eo.
Unde exitus iste in divinis est secundum solam distinctionem
relationum, non secundum essentialem aliquam distantiam.
Ad tertium dicendum quod pater et filius opponuntur secundum
relationes, non autem secundum essentiam. Et tamen oppositorum
relative unum est in altero, ut dictum est.
|
|