|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod filius non sit aequalis
patri secundum potentiam. Dicitur enim Ioan. V, non potest filius
a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem. Pater autem
a se potest facere. Ergo pater maior est filio secundum potentiam.
2. Praeterea, maior est potentia eius qui praecipit et docet, quam
eius qui obedit et audit. Sed pater mandat filio, secundum illud
Ioan. XIV, sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Pater
etiam docet filium, secundum illud Ioan. V, pater diligit filium,
et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Similiter et filius audit,
secundum illud Ioan. V, sicut audio, iudico. Ergo pater est
maioris potentiae quam filius.
3. Praeterea, ad omnipotentiam patris pertinet quod possit filium
generare sibi aequalem, dicit enim Augustinus, in libro contra
Maximin., si non potuit generare sibi aequalem, ubi est omnipotentia
Dei patris? Sed filius non potest generare filium, ut supra ostensum
est. Non ergo quidquid pertinet ad omnipotentiam patris, potest
filius. Et ita non est ei in potestate aequalis.
Sed contra est quod dicitur Ioan. V, quaecumque pater facit, haec
et filius similiter facit.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod filius est aequalis
patri in potestate. Potentia enim agendi consequitur perfectionem
naturae, videmus enim in creaturis quod quanto aliquid habet
perfectiorem naturam, tanto est maioris virtutis in agendo. Ostensum
est autem supra quod ipsa ratio divinae paternitatis et filiationis
exigit quod filius sit aequalis patri in magnitudine, idest in
perfectione naturae. Unde relinquitur quod filius sit aequalis patri
in potestate. Et eadem ratio est de spiritu sancto respectu
utriusque.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc quod dicitur quod filius non potest
a se facere quidquam, non subtrahitur filio aliqua potestas quam habeat
pater; cum statim subdatur quod quaecumque pater facit, filius
similiter facit. Sed ostenditur quod filius habet potestatem a patre,
a quo habet naturam. Unde dicit Hilarius, IX de Trin., naturae
divinae haec unitas est, ut ita per se agat filius, quod non a se
agat.
Ad secundum dicendum quod in demonstratione patris et auditione filii,
non intelligitur nisi quod pater communicat scientiam filio, sicut et
essentiam. Et ad idem potest referri mandatum patris, per hoc quod ab
aeterno dedit ei scientiam et voluntatem agendorum, eum generando.
Vel potius referendum est ad Christum secundum humanam naturam.
Ad tertium dicendum quod, sicut eadem essentia quae in patre est
paternitas, in filio est filiatio; ita eadem est potentia qua pater
generat, et qua filius generatur. Unde manifestum est quod quidquid
potest pater, potest filius. Non tamen sequitur quod possit
generare, sed mutatur quid in ad aliquid, nam generatio significat
relationem in divinis. Habet ergo filius eandem omnipotentiam quam
pater, sed cum alia relatione. Quia pater habet eam ut dans, et hoc
significatur, cum dicitur quod potest generare. Filius autem habet
eam ut accipiens, et hoc significatur, cum dicitur quod potest
generari.
|
|