|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod personae divinae non
conveniat mitti. Missus enim minor est mittente. Sed una persona
divina non est minor alia. Ergo una persona non mittitur ab alia.
2. Praeterea, omne quod mittitur, separatur a mittente, unde
Hieronymus dicit, super Ezechiel., quod coniunctum est, et in
corpore uno copulatum, mitti non potest. Sed in divinis personis
nihil est separabile, ut Hilarius dicit. Ergo una persona non
mittitur ab alia.
3. Praeterea, quicumque mittitur, ab aliquo loco discedit, et ad
aliquem locum de novo vadit. Hoc autem divinae personae non convenit,
cum ubique sit. Ergo divinae personae non convenit mitti.
Sed contra est quod dicitur Ioan. VIII, non sum ego solus, sed
ego et qui misit me, pater.
Respondeo dicendum quod in ratione missionis duo importantur, quorum
unum est habitudo missi ad eum a quo mittitur; aliud est habitudo missi
ad terminum ad quem mittitur. Per hoc autem quod aliquis mittitur,
ostenditur processio quaedam missi a mittente; vel secundum imperium,
sicut dominus mittit servum; vel secundum consilium, ut si
consiliarius mittere dicatur regem ad bellandum; vel secundum
originem, ut si dicatur quod flos emittitur ab arbore. Ostenditur
etiam habitudo ad terminum ad quem mittitur, ut aliquo modo ibi esse
incipiat; vel quia prius ibi omnino non erat quo mittitur; vel quia
incipit ibi aliquo modo esse, quo prius non erat. Missio igitur
divinae personae convenire potest, secundum quod importat ex una parte
processionem originis a mittente; et secundum quod importat ex alia
parte novum modum existendi in aliquo. Sicut filius dicitur esse
missus a patre in mundum, secundum quod incoepit esse in mundo
visibiliter per carnem assumptam, et tamen ante in mundo erat, ut
dicitur Ioan. I.
Ad primum ergo dicendum quod missio importat minorationem in eo qui
mittitur, secundum quod importat processionem a principio mittente aut
secundum imperium, aut secundum consilium, quia imperans est maior,
et consilians est sapientior. Sed in divinis non importat nisi
processionem originis; quae est secundum aequalitatem, ut supra dictum
est.
Ad secundum dicendum quod illud quod sic mittitur ut incipiat esse ubi
prius nullo modo erat, sua missione localiter movetur, unde oportet
quod loco separetur a mittente. Sed hoc non accidit in missione
divinae personae, quia persona divina missa, sicut non incipit esse
ubi prius non fuerat, ita nec desinit esse ubi fuerat. Unde talis
missio est sine separatione; sed habet solam distinctionem originis.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de missione quae fit
secundum motum localem; quae non habet locum in divinis.
|
|