|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod missio possit esse
aeterna. Dicit enim Gregorius, eo mittitur filius, quo generatur.
Sed generatio filii est aeterna. Ergo et missio.
2. Praeterea, cuicumque convenit aliquid temporaliter, illud
mutatur. Sed persona divina non mutatur. Ergo missio divinae
personae non est temporalis, sed aeterna.
3. Praeterea, missio processionem importat. Sed processio
divinarum personarum est aeterna. Ergo et missio.
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, cum venit plenitudo
temporis, misit Deus filium suum.
Respondeo dicendum quod in his quae important originem divinarum
personarum, est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim in sui
significatione important solam habitudinem ad principium, ut processio
et exitus. Quaedam vero, cum habitudine ad principium, determinant
processionis terminum. Quorum quaedam determinant terminum aeternum,
sicut generatio et spiratio, nam generatio est processio divinae
personae in naturam divinam; et spiratio, passive accepta, importat
processionem amoris subsistentis. Quaedam vero, cum habitudine ad
principium, important terminum temporalem, sicut missio et datio,
mittitur enim aliquid ad hoc ut sit in aliquo, et datur ad hoc quod
habeatur; personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, vel esse
novo modo existendi in ea, est quoddam temporale. Unde missio et
datio in divinis dicuntur temporaliter tantum. Generatio autem et
spiratio solum ab aeterno. Processio autem et exitus dicuntur in
divinis et aeternaliter et temporaliter, nam filius ab aeterno
processit ut sit Deus; temporaliter autem ut etiam sit homo, secundum
missionem visibilem; vel etiam ut sit in homine, secundum invisibilem
missionem.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de generatione
temporali filii, non a patre, sed a matre. Vel, quia ex hoc ipso
filius habet quod possit mitti, quod est ab aeterno genitus.
Ad secundum dicendum quod divinam personam esse novo modo in aliquo,
vel ab aliquo haberi temporaliter, non est propter mutationem divinae
personae, sed propter mutationem creaturae, sicut et Deus
temporaliter dicitur dominus, propter mutationem creaturae.
Ad tertium dicendum quod missio non solum importat processionem a
principio, sed determinat processionis terminum temporalem. Unde
missio solum est temporalis. Vel, missio includit processionem
aeternam, et aliquid addit, scilicet temporalem effectum, habitudo
enim divinae personae ad suum principium non est nisi ab aeterno. Unde
gemina dicitur processio, aeterna scilicet et temporalis, non propter
hoc quod habitudo ad principium geminetur, sed geminatio est ex parte
termini temporalis et aeterni.
|
|