|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod missio invisibilis
divinae personae non sit solum secundum donum gratiae gratum facientis.
Divinam enim personam mitti, est ipsam donari. Si igitur divina
persona mittitur solum secundum dona gratiae gratum facientis, non
donabitur ipsa persona divina, sed solum dona eius. Quod est error
dicentium spiritum sanctum non dari, sed eius dona.
2. Praeterea, haec praepositio secundum denotat habitudinem alicuius
causae. Sed persona divina est causa quod habeatur donum gratiae
gratum facientis, et non e converso; secundum illud Rom. V,
caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis. Ergo inconvenienter dicitur quod persona divina
secundum dona gratiae gratum facientis mittatur.
3. Praeterea, Augustinus dicit, IV de Trin., quod filius,
cum ex tempore mente percipitur, mitti dicitur. Sed filius
cognoscitur non solum per gratiam gratum facientem, sed etiam per
gratiam gratis datam, sicut per fidem et per scientiam. Non ergo
persona divina mittitur secundum solam gratiam gratum facientem.
4. Praeterea, Rabanus dicit quod spiritus sanctus datus est
apostolis ad operationem miraculorum. Hoc autem non est donum gratiae
gratum facientis, sed gratiae gratis datae. Ergo persona divina non
solum datur secundum gratiam gratum facientem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de Trin., quod spiritus
sanctus procedit temporaliter ad sanctificandam creaturam. Missio
autem est temporalis processio. Cum igitur sanctificatio creaturae non
sit nisi per gratiam gratum facientem, sequitur quod missio divinae
personae non sit nisi per gratiam gratum facientem.
Respondeo dicendum quod divinae personae convenit mitti, secundum quod
novo modo existit in aliquo; dari autem, secundum quod habetur ab
aliquo. Neutrum autem horum est nisi secundum gratiam gratum
facientem. Est enim unus communis modus quo Deus est in omnibus rebus
per essentiam, potentiam et praesentiam, sicut causa in effectibus
participantibus bonitatem ipsius. Super istum modum autem communem,
est unus specialis, qui convenit creaturae rationali, in qua Deus
dicitur esse sicut cognitum in cognoscente et amatum in amante. Et
quia, cognoscendo et amando, creatura rationalis sua operatione
attingit ad ipsum Deum, secundum istum specialem modum Deus non solum
dicitur esse in creatura rationali, sed etiam habitare in ea sicut in
templo suo. Sic igitur nullus alius effectus potest esse ratio quod
divina persona sit novo modo in rationali creatura, nisi gratia gratum
faciens. Unde secundum solam gratiam gratum facientem, mittitur et
procedit temporaliter persona divina. Similiter illud solum habere
dicimur, quo libere possumus uti vel frui. Habere autem potestatem
fruendi divina persona, est solum secundum gratiam gratum facientem.
Sed tamen in ipso dono gratiae gratum facientis, spiritus sanctus
habetur, et inhabitat hominem. Unde ipsemet spiritus sanctus datur et
mittitur.
Ad primum ergo dicendum quod per donum gratiae gratum facientis
perficitur creatura rationalis, ad hoc quod libere non solum ipso dono
creato utatur, sed ut ipsa divina persona fruatur. Et ideo missio
invisibilis fit secundum donum gratiae gratum facientis, et tamen ipsa
persona divina datur.
Ad secundum dicendum quod gratia gratum faciens disponit animam ad
habendam divinam personam, et significatur hoc, cum dicitur quod
spiritus sanctus datur secundum donum gratiae. Sed tamen ipsum donum
gratiae est a spiritu sancto, et hoc significatur, cum dicitur quod
caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum.
Ad tertium dicendum quod, licet per aliquos effectus filius cognosci
possit a nobis, non tamen per aliquos effectus nos inhabitat, vel
etiam habetur a nobis.
Ad quartum dicendum quod operatio miraculorum est manifestativa gratiae
gratum facientis, sicut et donum prophetiae, et quaelibet gratia
gratis data. Unde I Cor. XII, gratia gratis data nominatur
manifestatio spiritus. Sic igitur apostolis dicitur datus spiritus
sanctus ad operationem miraculorum, quia data est eis gratia gratum
faciens cum signo manifestante. Si autem daretur solum signum gratiae
gratum facientis sine gratia, non diceretur dari simpliciter spiritus
sanctus; nisi forte cum aliqua determinatione, secundum quod dicitur
quod alicui datur spiritus propheticus vel miraculorum, inquantum a
spiritu sancto habet virtutem prophetandi vel miracula faciendi.
|
|