|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam patri conveniat
mitti. Mitti enim divinam personam est ipsam dari. Sed pater dat
seipsum, cum haberi non possit, nisi se ipso donante. Ergo potest
dici quod pater mittat seipsum.
2. Praeterea, persona divina mittitur secundum inhabitationem
gratiae. Sed per gratiam tota Trinitas inhabitat in nobis, secundum
illud Ioan. XIV, ad eum veniemus, et mansionem apud eum
faciemus. Ergo quaelibet divinarum personarum mittitur.
3. Praeterea, quidquid convenit alicui personae, convenit omnibus,
praeter notiones et personas. Sed missio non significat aliquam
personam, neque etiam notionem, cum sint tantum quinque notiones, ut
supra dictum est. Ergo cuilibet personae divinae convenit mitti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II libro de Trin., quod
solus pater nunquam legitur missus.
Respondeo dicendum quod missio in sui ratione importat processionem ab
alio; et in divinis, secundum originem, ut supra dictum est. Unde,
cum pater non sit ab alio, nullo modo convenit sibi mitti; sed solum
filio et spiritui sancto, quibus convenit esse ab alio.
Ad primum ergo dicendum quod si dare importet liberalem communicationem
alicuius, sic pater dat seipsum, inquantum se liberaliter communicat
creaturae ad fruendum. Si vero importet auctoritatem dantis respectu
eius quod datur, sic non convenit dari in divinis nisi personae quae
est ab alio; sicut nec mitti.
Ad secundum dicendum quod, licet effectus gratiae sit etiam a patre,
qui inhabitat per gratiam, sicut et filius et spiritus sanctus; quia
tamen non est ab alio, non dicitur mitti. Et hoc est quod dicit
Augustinus, IV de Trin., quod pater, cum in tempore a quoquam
cognoscitur, non dicitur missus, non enim habet de quo sit, aut ex
quo procedat.
Ad tertium dicendum quod missio, inquantum importat processionem a
mittente, includit in sui significatione notionem, non quidem in
speciali, sed in generali, prout esse ab alio est commune duabus
notionibus.
|
|