|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filio non conveniat
invisibiliter mitti. Missio enim invisibilis divinae personae
attenditur secundum dona gratiae. Sed omnia dona gratiae pertinent ad
spiritum sanctum, secundum illud I Cor. XII, omnia operatur unus
atque idem spiritus. Ergo invisibiliter non mittitur nisi spiritus
sanctus.
2. Praeterea, missio divinae personae fit secundum gratiam gratum
facientem. Sed dona quae pertinent ad perfectionem intellectus, non
sunt dona gratiae gratum facientis, cum sine caritate possint haberi,
secundum illud I ad Cor. XIII, si habuero prophetiam, et
noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem
fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil
sum. Cum ergo filius procedat ut verbum intellectus, videtur quod non
conveniat sibi invisibiliter mitti.
3. Praeterea, missio divinae personae est quaedam processio, ut
dictum est. Sed alia est processio filii, alia spiritus sancti.
Ergo et alia missio, si uterque mittitur. Et sic altera earum
superflueret, cum una sit sufficiens ad sanctificandam creaturam.
Sed contra est quod Sap. IX dicitur de divina sapientia, mitte
illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae.
Respondeo dicendum quod per gratiam gratum facientem tota Trinitas
inhabitat mentem, secundum illud Ioan. XIV, ad eum veniemus, et
mansionem apud eum faciemus. Mitti autem personam divinam ad aliquem
per invisibilem gratiam, significat novum modum inhabitandi illius
personae, et originem eius ab alia. Unde, cum tam filio quam
spiritui sancto conveniat et inhabitare per gratiam et ab alio esse,
utrique convenit invisibiliter mitti. Patri autem licet conveniat
inhabitare per gratiam, non tamen sibi convenit ab alio esse; et per
consequens nec mitti.
Ad primum ergo dicendum quod, licet omnia dona, inquantum dona sunt,
attribuantur spiritui sancto, quia habet rationem primi doni, secundum
quod est amor, ut supra dictum est; aliqua tamen dona, secundum
proprias rationes, attribuuntur per quandam appropriationem filio,
scilicet illa quae pertinent ad intellectum et secundum illa dona
attenditur missio filii. Unde Augustinus dicit, IV de Trin.,
quod tunc invisibiliter filius cuiquam mittitur, cum a quoquam
cognoscitur atque percipitur.
Ad secundum dicendum quod anima per gratiam conformatur Deo. Unde ad
hoc quod aliqua persona divina mittatur ad aliquem per gratiam, oportet
quod fiat assimilatio illius ad divinam personam quae mittitur per
aliquod gratiae donum. Et quia spiritus sanctus est amor, per donum
caritatis anima spiritui sancto assimilatur, unde secundum donum
caritatis attenditur missio spiritus sancti. Filius autem est verbum,
non qualecumque, sed spirans amorem, unde Augustinus dicit, in IX
libro de Trin., verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia
est. Non igitur secundum quamlibet perfectionem intellectus mittitur
filius, sed secundum talem instructionem intellectus, qua prorumpat in
affectum amoris, ut dicitur Ioan. VI, omnis qui audivit a patre,
et didicit, venit ad me; et in Psalm., in meditatione mea
exardescet ignis. Et ideo signanter dicit Augustinus quod filius
mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, perceptio enim
experimentalem quandam notitiam significat. Et haec proprie dicitur
sapientia, quasi sapida scientia, secundum illud Eccli. VI,
sapientia doctrinae secundum nomen eius est.
Ad tertium dicendum quod, cum missio importet originem personae missae
et inhabitationem per gratiam, ut supra dictum est, si loquamur de
missione quantum ad originem, sic missio filii distinguitur a missione
spiritus sancti, sicut et generatio a processione. Si autem quantum
ad effectum gratiae, sic communicant duae missiones in radice gratiae,
sed distinguuntur in effectibus gratiae, qui sunt illuminatio
intellectus, et inflammatio affectus. Et sic manifestum est quod una
non potest esse sine alia, quia neutra est sine gratia gratum
faciente, nec una persona separatur ab alia.
|
|