|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod missio invisibilis non
fiat ad omnes qui sunt participes gratiae. Patres enim veteris
testamenti gratiae participes fuerunt. Sed ad illos non videtur fuisse
facta missio invisibilis, dicitur enim Ioan. VII, nondum erat
spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus. Ergo missio
invisibilis non fit ad omnes qui sunt participes gratiae.
2. Praeterea, profectus in virtute non est nisi per gratiam. Sed
missio invisibilis non videtur attendi secundum profectum virtutis,
quia profectus virtutis videtur esse continuus, cum caritas semper aut
proficiat aut deficiat; et sic missio esset continua. Ergo missio
invisibilis non fit ad omnes participes gratiae.
3. Praeterea, Christus et beati plenissime habent gratiam. Sed ad
eos non videtur fieri missio, quia missio fit ad aliquid distans;
Christus autem, secundum quod homo, et omnes beati perfecte sunt
uniti Deo. Non ergo ad omnes participes gratiae fit missio
invisibilis.
4. Praeterea, sacramenta novae legis continent gratiam. Nec tamen
ad ea dicitur fieri missio invisibilis. Non ergo ad omnia quae habent
gratiam, fit missio invisibilis.
Sed contra est quod, secundum Augustinum, missio invisibilis fit ad
sanctificandam creaturam. Omnis autem creatura habens gratiam
sanctificatur. Ergo ad omnem creaturam huiusmodi fit missio
invisibilis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, missio de sui
ratione importat quod ille qui mittitur vel incipiat esse ubi prius non
fuit, sicut accidit in rebus creatis; vel incipiat esse ubi prius
fuit, sed quodam modo novo, secundum quod missio attribuitur divinis
personis. Sic ergo in eo ad quem fit missio, oportet duo
considerare, scilicet inhabitationem gratiae, et innovationem quandam
per gratiam. Ad omnes ergo fit missio invisibilis, in quibus haec duo
inveniuntur.
Ad primum ergo dicendum quod missio invisibilis est facta ad patres
veteris testamenti. Unde dicit Augustinus, IV de Trin., quod
secundum quod filius mittitur invisibiliter, fit in hominibus aut cum
hominibus; hoc autem antea factum est in patribus et prophetis. Quod
ergo dicitur, nondum erat datus spiritus, intelligitur de illa datione
cum signo visibili, quae facta est in die Pentecostes.
Ad secundum dicendum quod etiam secundum profectum virtutis, aut
augmentum gratiae, fit missio invisibilis. Unde Augustinus dicit,
IV de Trin., quod tunc cuiquam mittitur filius, cum a quoquam
cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro
captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae
rationalis. Sed tamen secundum illud augmentum gratiae praecipue
missio invisibilis attenditur, quando aliquis proficit in aliquem novum
actum, vel novum statum gratiae, ut puta cum aliquis proficit in
gratiam miraculorum aut prophetiae, vel in hoc quod ex fervore
caritatis exponit se martyrio, aut abrenuntiat his quae possidet, aut
quodcumque opus arduum aggreditur.
Ad tertium dicendum quod ad beatos est facta missio invisibilis in ipso
principio beatitudinis. Postmodum autem ad eos fit missio
invisibilis, non secundum intensionem gratiae, sed secundum quod
aliqua mysteria eis revelantur de novo, quod est usque ad diem
iudicii. Quod quidem augmentum attenditur secundum extensionem gratiae
ad plura se extendentis. Ad Christum autem fuit facta invisibilis
missio in principio suae conceptionis, non autem postea, cum a
principio suae conceptionis fuerit plenus omni sapientia et gratia.
Ad quartum dicendum quod gratia est in sacramentis novae legis
instrumentaliter, sicut forma artificiati est in instrumentis artis,
secundum quendam decursum ab agente in patiens. Missio autem non
dicitur fieri nisi respectu termini. Unde missio divinae personae non
fit ad sacramenta, sed ad eos qui per sacramenta gratiam suscipiunt.
|
|