|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod spiritui sancto non
conveniat visibiliter mitti. Filius enim, secundum quod visibiliter
missus est in mundum, dicitur esse minor patre. Sed nunquam legitur
spiritus sanctus minor patre. Ergo spiritui sancto non convenit
visibiliter mitti.
2. Praeterea, missio visibilis attenditur secundum aliquam creaturam
visibilem assumptam, sicut missio filii secundum carnem. Sed spiritus
sanctus non assumpsit aliquam creaturam visibilem. Unde non potest
dici quod in aliquibus creaturis visibilibus sit alio modo quam in
aliis, nisi forte sicut in signo; sicut est etiam in sacramentis, et
in omnibus figuris legalibus. Non ergo spiritus sanctus visibiliter
mittitur, vel oportet dicere quod secundum omnia huiusmodi, eius
missio visibilis attenditur.
3. Praeterea, quaelibet creatura visibilis est effectus demonstrans
totam Trinitatem. Non ergo per illas creaturas visibiles magis
mittitur spiritus sanctus quam alia persona.
4. Praeterea, filius visibiliter est missus secundum dignissimam
visibilium creaturarum, scilicet secundum naturam humanam. Si igitur
spiritus sanctus visibiliter mittitur, debuit mitti secundum aliquas
creaturas rationales.
5. Praeterea, quae visibiliter fiunt divinitus, dispensantur per
ministerium Angelorum, ut Augustinus dicit, III de Trin. Si
ergo aliquae species visibiles apparuerunt, hoc factum fuit per
Angelos. Et sic ipsi Angeli mittuntur, et non spiritus sanctus.
6. Praeterea, si spiritus sanctus visibiliter mittatur, hoc non est
nisi ad manifestandum invisibilem missionem, quia invisibilia per
visibilia manifestantur. Ergo ad quem missio invisibilis facta non
fuit, nec missio visibilis fieri debuit, et ad omnes ad quos fit
missio invisibilis, sive in novo sive in veteri testamento, missio
visibilis fieri debet, quod patet esse falsum. Non ergo spiritus
sanctus visibiliter mittitur.
Sed contra est quod dicitur Matth. III, quod spiritus sanctus
descendit super dominum baptizatum in specie columbae.
Respondeo dicendum quod Deus providet omnibus secundum uniuscuiusque
modum. Est autem modus connaturalis hominis, ut per visibilia ad
invisibilia manuducatur, ut ex supra dictis patet, et ideo invisibilia
Dei oportuit homini per visibilia manifestari. Sicut igitur seipsum
Deus, et processiones aeternas personarum, per creaturas visibiles,
secundum aliqua indicia, hominibus quodammodo demonstravit; ita
conveniens fuit ut etiam invisibiles missiones divinarum personarum
secundum aliquas visibiles creaturas manifestarentur. Aliter tamen
filius et spiritus sanctus. Nam spiritui sancto, inquantum procedit
ut amor, competit esse sanctificationis donum, filio autem, inquantum
est spiritus sancti principium, competit esse sanctificationis huius
auctorem. Et ideo filius visibiliter missus est tanquam
sanctificationis auctor, sed spiritus sanctus tanquam sanctificationis
indicium.
Ad primum ergo dicendum quod filius creaturam visibilem in qua
apparuit, in unitatem personae assumpsit, sic ut quod de illa creatura
dicitur, de filio Dei dici possit. Et sic, ratione naturae
assumptae, filius dicitur minor patre. Sed spiritus sanctus non
assumpsit creaturam visibilem in qua apparuit, in unitatem personae,
ut quod illi convenit, de illo praedicetur. Unde non potest dici
minor patre propter visibilem creaturam.
Ad secundum dicendum quod missio visibilis spiritus sancti non
attenditur secundum visionem imaginariam, quae est visio prophetica.
Quia, ut Augustinus dicit, II de Trin., visio prophetica non
est exhibita corporeis oculis per formas corporeas, sed in spiritu per
spirituales corporum imagines, columbam vero illam et ignem oculis
viderunt quicumque viderunt. Neque iterum sic se habuit spiritus
sanctus ad huiusmodi species, sicut filius ad petram (quia dicitur,
petra erat Christus). Illa enim petra iam erat in creatura, et per
actionis modum nuncupata est nomine Christi, quem significabat, sed
illa columba et ignis ad haec tantum significanda repente extiterunt.
Sed videntur esse similia flammae illi quae in rubo apparuit Moysi,
et illi columnae quam populus in eremo sequebatur, et fulgoribus ac
tonitruis quae fiebant cum lex daretur in monte, ad hoc enim rerum
illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret, atque
praeteriret. Sic igitur patet quod missio visibilis neque attenditur
secundum visiones propheticas, quae fuerunt imaginariae, et non
corporales, neque secundum signa sacramentalia veteris et novi
testamenti, in quibus quaedam res praeexistentes assumuntur ad aliquid
significandum. Sed spiritus sanctus visibiliter dicitur esse missus,
inquantum fuit monstratus in quibusdam creaturis, sicut in signis, ad
hoc specialiter factis.
Ad tertium dicendum quod, licet illas creaturas visibiles tota
Trinitas operata sit, tamen factae sunt ad demonstrandum specialiter
hanc vel illam personam. Sicut enim diversis nominibus significantur
pater et filius et spiritus sanctus, ita etiam diversis rebus
significari potuerunt; quamvis inter eos nulla sit separatio aut
diversitas.
Ad quartum dicendum quod personam filii declarari oportuit ut
sanctificationis auctorem, ut dictum est, et ideo oportuit quod missio
visibilis filii fieret secundum naturam rationalem, cuius est agere,
et cui potest competere sanctificare. Indicium autem sanctificationis
esse potuit quaecumque alia creatura. Neque oportuit quod creatura
visibilis ad hoc formata, esset assumpta a spiritu sancto in unitatem
personae, cum non assumeretur ad aliquid agendum, sed ad indicandum
tantum. Et propter hoc etiam non oportuit quod duraret, nisi quandiu
perageret officium suum.
Ad quintum dicendum quod illae creaturae visibiles formatae sunt
ministerio Angelorum, non tamen ad significandum personam Angeli,
sed ad significandam personam spiritus sancti. Quia igitur spiritus
sanctus erat in illis creaturis visibilibus sicut signatum in signo,
propter hoc secundum eas spiritus sanctus visibiliter mitti dicitur, et
non Angelus.
Ad sextum dicendum quod non est de necessitate invisibilis missionis,
ut semper manifestetur per aliquod signum visibile exterius, sed,
sicut dicitur I Cor. XII, manifestatio spiritus datur alicui ad
utilitatem, scilicet Ecclesiae. Quae quidem utilitas est, ut per
huiusmodi visibilia signa fides confirmetur et propagetur. Quod quidem
principaliter factum est per Christum et per apostolos, secundum illud
Hebr. II, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui
audierunt in nos confirmata est. Et ideo specialiter debuit fieri
missio visibilis spiritus sancti ad Christum et ad apostolos, et ad
aliquos primitivos sanctos, in quibus quodammodo Ecclesia fundabatur,
ita tamen quod visibilis missio facta ad Christum, demonstraret
missionem invisibilem non tunc, sed in principio suae conceptionis, ad
eum factam. Facta autem est missio visibilis ad Christum, in
Baptismo quidem sub specie columbae, quod est animal fecundum, ad
ostendendum in Christo auctoritatem donandi gratiam per spiritualem
regenerationem, unde vox patris intonuit, hic est filius meus
dilectus, ut ad similitudinem unigeniti alii regenerarentur. In
transfiguratione vero, sub specie nubis lucidae, ad ostendendam
exuberantiam doctrinae, unde dictum est, ipsum audite. Ad apostolos
autem, sub specie flatus, ad ostendendam potestatem ministerii in
dispensatione sacramentorum, unde dictum est eis, quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. Sed sub linguis igneis, ad ostendendum
officium doctrinae, unde dicitur quod coeperunt loqui variis linguis.
Ad patres autem veteris testamenti, missio visibilis spiritus sancti
fieri non debuit quia prius debuit perfici missio visibilis filii quam
spiritus sancti, cum spiritus sanctus manifestet filium, sicut filius
patrem. Fuerunt tamen factae visibiles apparitiones divinarum
personarum patribus veteris testamenti. Quae quidem missiones
visibiles dici non possunt, quia non fuerunt factae, secundum
Augustinum, ad designandum inhabitationem divinae personae per
gratiam, sed ad aliquid aliud manifestandum.
|
|