|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod nulla persona divina
mittatur nisi ab ea a qua procedit aeternaliter. Quia, sicut dicit
Augustinus, IV de Trin., pater a nullo mittitur, quia a nullo
est. Si ergo aliqua persona divina mittitur ab alia, oportet quod sit
ab illa.
2. Praeterea, mittens habet auctoritatem respectu missi. Sed
respectu divinae personae non potest haberi auctoritas nisi secundum
originem. Ergo oportet quod divina persona quae mittitur, sit a
persona mittente.
3. Praeterea, si persona divina potest mitti ab eo a quo non est,
nihil prohibebit dicere quod spiritus sanctus detur ab homine, quamvis
non sit ab eo. Quod est contra Augustinum, XV de Trin. Ergo
divina persona non mittitur nisi ab ea a qua est.
Sed contra est quod filius mittitur a spiritu sancto, secundum illud
Isaiae XLVIII, et nunc misit me dominus Deus, et spiritus
eius. Filius autem non est a spiritu sancto. Ergo persona divina
mittitur ab ea a qua non est.
Respondeo dicendum quod circa hoc inveniuntur aliqui diversimode locuti
esse. Secundum quosdam enim, persona divina non mittitur nisi ab eo a
quo est aeternaliter. Et secundum hoc, cum dicitur filius Dei missus
a spiritu sancto, referendum est hoc ad humanam naturam, secundum quam
missus est ad praedicandum a spiritu sancto. Augustinus autem dicit,
II de Trin., quod filius mittitur et a se et a spiritu sancto; et
spiritus sanctus etiam mittitur et a se et a filio, ut sic mitti in
divinis non conveniat cuilibet personae, sed solum personae ab alio
existenti; mittere autem conveniat cuilibet personae. Utrumque autem
habet aliquo modo veritatem. Quia cum dicitur aliqua persona mitti,
designatur et ipsa persona ab alio existens, et effectus visibilis aut
invisibilis, secundum quem missio divinae personae attenditur. Si
igitur mittens designetur ut principium personae quae mittitur, sic non
quaelibet persona mittit, sed solum illa cui convenit esse principium
illius personae. Et sic filius mittitur tantum a patre, spiritus
sanctus autem a patre et filio. Si vero persona mittens intelligatur
esse principium effectus secundum quem attenditur missio, sic tota
Trinitas mittit personam missam. Non autem propter hoc homo dat
spiritum sanctum, quia nec effectum gratiae potest causare.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|