|
Post considerationem divinarum personarum, considerandum restat de
processione creaturarum a Deo. Erit autem haec consideratio
tripartita, ut primo consideretur de productione creaturarum;
secundo, de earum distinctione; tertio, de conservatione et
gubernatione. Circa primum tria sunt consideranda, primo quidem,
quae sit prima causa entium; secundo, de modo procedendi creaturarum a
prima causa; tertio vero, de principio durationis rerum. Circa
primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deus sit causa efficiens
omnium entium. Secundo, utrum materia prima sit creata a Deo, vel
sit principium ex aequo coordinatum ei. Tertio, utrum Deus sit causa
exemplaris rerum, vel sint alia exemplaria praeter ipsum. Quarto,
utrum ipse sit causa finalis rerum.
|
|