|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium omne
ens esse creatum a Deo. Nihil enim prohibet inveniri rem sine eo quod
non est de ratione rei, sicut hominem sine albedine. Sed habitudo
causati ad causam non videtur esse de ratione entium quia sine hac
possunt aliqua entia intelligi. Ergo sine hac possunt esse. Ergo
nihil prohibet esse aliqua entia non creata a Deo.
2. Praeterea, ad hoc aliquid indiget causa efficiente, ut sit.
Ergo quod non potest non esse, non indiget causa efficiente. Sed
nullum necessarium potest non esse, quia quod necesse est esse, non
potest non esse. Cum igitur multa sint necessaria in rebus, videtur
quod non omnia entia sint a Deo.
3. Praeterea, quorumcumque est aliqua causa, in his potest fieri
demonstratio per causam illam. Sed in mathematicis non fit
demonstratio per causam agentem, ut per philosophum patet, in III
Metaphys. Non igitur omnia entia sunt a Deo sicut a causa agente.
Sed contra est quod dicitur Rom. XI, ex ipso, et per ipsum, et
in ipso sunt omnia.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere omne quod quocumque modo
est, a Deo esse. Si enim aliquid invenitur in aliquo per
participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo cui
essentialiter convenit; sicut ferrum fit ignitum ab igne. Ostensum
est autem supra, cum de divina simplicitate ageretur, quod Deus est
ipsum esse per se subsistens. Et iterum ostensum est quod esse
subsistens non potest esse nisi unum, sicut si albedo esset
subsistens, non posset esse nisi una, cum albedines multiplicentur
secundum recipientia. Relinquitur ergo quod omnia alia a Deo non sint
suum esse, sed participant esse. Necesse est igitur omnia quae
diversificantur secundum diversam participationem essendi, ut sint
perfectius vel minus perfecte, causari ab uno primo ente, quod
perfectissime est. Unde et Plato dixit quod necesse est ante omnem
multitudinem ponere unitatem. Et Aristoteles dicit, in II
Metaphys., quod id quod est maxime ens et maxime verum, est causa
omnis entis et omnis veri, sicut id quod maxime calidum est, est causa
omnis caliditatis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet habitudo ad causam non intret
definitionem entis quod est causatum, tamen sequitur ad ea qua sunt de
eius ratione, quia ex hoc quod aliquid per participationem est ens,
sequitur quod sit causatum ab alio. Unde huiusmodi ens non potest
esse, quin sit causatum; sicut nec homo, quin sit risibile. Sed
quia esse causatum non est de ratione entis simpliciter, propter hoc
invenitur aliquod ens non causatum.
Ad secundum dicendum quod ex hac ratione quidam moti fuerunt ad
ponendum quod id quod est necessarium non habeat causam, ut dicitur in
VIII Physic. Sed hoc manifeste falsum apparet in scientiis
demonstrativis, in quibus principia necessaria sunt causae conclusionum
necessariarum. Et ideo dicit Aristoteles, in V Metaphys., quod
sunt quaedam necessaria quae habent causam suae necessitatis. Non ergo
propter hoc solum requiritur causa agens, quia effectus potest non
esse, sed quia effectus non esset, si causa non esset. Haec enim
conditionalis est vera, sive antecedens et consequens sint possibilia,
sive impossibilia.
Ad tertium dicendum quod mathematica accipiuntur ut abstracta secundum
rationem, cum tamen non sint abstracta secundum esse. Unicuique autem
competit habere causam agentem, secundum quod habet esse. Licet
igitur ea quae sunt mathematica habeant causam agentem, non tamen
secundum habitudinem quam habent ad causam agentem, cadunt sub
consideratione mathematici. Et ideo in scientiis mathematicis non
demonstratur aliquid per causam agentem.
|
|