|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod materia prima non sit
creata a Deo. Omne enim quod fit, componitur ex subiecto et ex
aliquo alio, ut dicitur in I Physic. Sed materiae primae non est
aliquod subiectum. Ergo materia prima non potest esse facta a Deo.
2. Praeterea, actio et passio dividuntur contra se invicem. Sed
sicut primum principium activum est Deus, ita primum principium
passivum est materia. Ergo Deus et materia prima sunt duo principia
contra se invicem divisa, quorum neutrum est ab alio.
3. Praeterea, omne agens agit sibi simile, et sic, cum omne agens
agat inquantum est actu, sequitur quod omne factum aliquo modo sit in
actu. Sed materia prima est tantum in potentia, inquantum huiusmodi.
Ergo contra rationem materiae primae est, quod sit facta.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XII Confess., duo
fecisti, domine, unum prope te, scilicet Angelum, aliud prope
nihil, scilicet materiam primam.
Respondeo dicendum quod antiqui philosophi paulatim, et quasi
pedetentim, intraverunt in cognitionem veritatis. A principio enim,
quasi grossiores existentes, non existimabant esse entia nisi corpora
sensibilia. Quorum qui ponebant in eis motum, non considerabant motum
nisi secundum aliqua accidentia, ut puta secundum raritatem et
densitatem, congregationem et segregationem. Et supponentes ipsam
substantiam corporum increatam, assignabant aliquas causas huiusmodi
accidentalium transmutationum, ut puta amicitiam, litem,
intellectum, aut aliquid huiusmodi. Ulterius vero procedentes,
distinxerunt per intellectum inter formam substantialem et materiam,
quam ponebant increatam; et perceperunt transmutationem fieri in
corporibus secundum formas essentiales. Quarum transmutationum quasdam
causas universaliores ponebant, ut obliquum circulum, secundum
Aristotelem, vel ideas, secundum Platonem. Sed considerandum est
quod materia per formam contrahitur ad determinatam speciem; sicut
substantia alicuius speciei per accidens ei adveniens contrahitur ad
determinatum modum essendi, ut homo contrahitur per album. Utrique
igitur consideraverunt ens particulari quadam consideratione, vel
inquantum est hoc ens, vel inquantum est tale ens. Et sic rebus
causas agentes particulares assignaverunt. Et ulterius aliqui
erexerunt se ad considerandum ens inquantum est ens, et consideraverunt
causam rerum, non solum secundum quod sunt haec vel talia, sed
secundum quod sunt entia. Hoc igitur quod est causa rerum inquantum
sunt entia, oportet esse causam rerum, non solum secundum quod sunt
talia per formas accidentales, nec secundum quod sunt haec per formas
substantiales, sed etiam secundum omne illud quod pertinet ad esse
illorum quocumque modo. Et sic oportet ponere etiam materiam primam
creatam ab universali causa entium.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus in I Physic. loquitur de
fieri particulari, quod est de forma in formam, sive accidentalem sive
substantialem nunc autem loquimur de rebus secundum emanationem earum ab
universali principio essendi. A qua quidem emanatione nec materia
excluditur, licet a primo modo factionis excludatur.
Ad secundum dicendum quod passio est effectus actionis. Unde et
rationabile est quod primum principium passivum sit effectus primi
principii activi, nam omne imperfectum causatur a perfecto. Oportet
enim primum principium esse perfectissimum, ut dicit Aristoteles, in
XII Metaphys.
Ad tertium dicendum quod ratio illa non ostendit quod materia non sit
creata, sed quod non sit creata sine forma. Licet enim omne creatum
sit in actu, non tamen est actus purus. Unde oportet quod etiam illud
quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si totum quod ad esse
ipsius pertinet, creatum est.
|
|