|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod causa exemplaris sit
aliquid praeter Deum. Exemplatum enim habet similitudinem
exemplaris. Sed creaturae longe sunt a divina similitudine. Non ergo
Deus est causa exemplaris earum.
2. Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad
aliquid per se existens, ut ignitum ad ignem, sicut iam dictum est.
Sed quaecumque sunt in sensibilibus rebus, sunt solum per
participationem alicuius speciei, quod ex hoc patet, quod in nullo
sensibilium invenitur solum id quod ad rationem speciei pertinet, sed
adiunguntur principiis speciei principia individuantia. Oportet ergo
ponere ipsas species per se existentes, ut per se hominem, et per se
equum, et huiusmodi. Et haec dicuntur exemplaria. Sunt igitur
exemplaria res quaedam extra Deum.
3. Praeterea, scientiae et definitiones sunt de ipsis speciebus,
non secundum quod sunt in particularibus, quia particularium non est
scientia nec definitio. Ergo sunt quaedam entia, quae sunt entia vel
species non in singularibus. Et haec dicuntur exemplaria. Ergo idem
quod prius.
4. Praeterea, hoc idem videtur per Dionysium, qui dicit, V cap.
de Div. Nom., quod ipsum secundum se esse, prius est eo quod est
per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse.
Sed contra est quod exemplar est idem quod idea. Sed ideae, secundum
quod Augustinus libro octoginta trium quaest. dicit, sunt formae
principales, quae divina intelligentia continentur. Ergo exemplaria
rerum non sunt extra Deum.
Respondeo dicendum quod Deus est prima causa exemplaris omnium rerum.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod ad productionem alicuius
rei ideo necessarium est exemplar, ut effectus determinatam formam
consequatur, artifex enim producit determinatam formam in materia,
propter exemplar ad quod inspicit, sive illud sit exemplar ad quod
extra intuetur, sive sit exemplar interius mente conceptum.
Manifestum est autem quod ea quae naturaliter fiunt, determinatas
formas consequuntur. Haec autem formarum determinatio oportet quod
reducatur, sicut in primum principium, in divinam sapientiam, quae
ordinem universi excogitavit, qui in rerum distinctione consistit. Et
ideo oportet dicere quod in divina sapientia sunt rationes omnium
rerum, quas supra diximus ideas, id est formas exemplares in mente
divina existentes. Quae quidem licet multiplicentur secundum respectum
ad res, tamen non sunt realiter aliud a divina essentia, prout eius
similitudo a diversis participari potest diversimode. Sic igitur ipse
Deus est primum exemplar omnium. Possunt etiam in rebus creatis
quaedam aliorum exemplaria dici, secundum quod quaedam sunt ad
similitudinem aliorum, vel secundum eandem speciem, vel secundum
analogiam alicuius imitationis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet creaturae non pertingant ad hoc
quod sint similes Deo secundum suam naturam, similitudine speciei, ut
homo genitus homini generanti; attingunt tamen ad eius similitudinem
secundum repraesentationem rationis intellectae a Deo, ut domus quae
est in materia, domui quae est in mente artificis.
Ad secundum dicendum quod de ratione hominis est quod sit in materia,
et sic non potest inveniri homo sine materia. Licet igitur hic homo
sit per participationem speciei, non tamen potest reduci ad aliquid
existens per se in eadem specie; sed ad speciem superexcedentem, sicut
sunt substantiae separatae. Et eadem ratio est de aliis sensibilibus.
Ad tertium dicendum quod, licet quaelibet scientia et definitio sit
solum entium, non tamen oportet quod res eundem modum habeant in
essendo, quem intellectus habet in intelligendo. Nos enim, per
virtutem intellectus agentis, abstrahimus species universales a
particularibus conditionibus, non tamen oportet quod universalia
praeter particularia subsistant, ut particularium exemplaria.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Dionysius, XI cap. de
Div. Nom., per se vitam et per se sapientiam quandoque nominat
ipsum Deum, quandoque virtutes ipsis rebus datas, non autem quasdam
subsistentes res, sicut antiqui posuerunt.
|
|