|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit causa
finalis omnium. Agere enim propter finem videtur esse alicuius
indigentis fine. Sed Deus nullo est indigens. Ergo non competit
sibi agere propter finem.
2. Praeterea, finis generationis et forma generati et agens non
incidunt in idem numero, ut dicitur in II Physic., quia finis
generationis est forma generati. Sed Deus est primum agens omnium.
Non ergo est causa finalis omnium.
3. Praeterea, finem omnia appetunt. Sed Deum non omnia appetunt,
quia neque omnia ipsum cognoscunt. Deus ergo non est omnium finis.
4. Praeterea, finalis causa est prima causarum. Si igitur Deus
sit causa agens et causa finalis, sequitur quod in eo sit prius et
posterius. Quod est impossibile.
Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter
semetipsum operatus est dominus.
Respondeo dicendum quod omne agens agit propter finem, alioquin ex
actione agentis non magis sequeretur hoc quam illud, nisi a casu. Est
autem idem finis agentis et patientis, inquantum huiusmodi, sed aliter
et aliter, unum enim et idem est quod agens intendit imprimere, et
quod patiens intendit recipere. Sunt autem quaedam quae simul agunt et
patiuntur, quae sunt agentia imperfecta, et his convenit quod etiam in
agendo intendant aliquid acquirere. Sed primo agenti, qui est agens
tantum, non convenit agere propter acquisitionem alicuius finis; sed
intendit solum communicare suam perfectionem, quae est eius bonitas.
Et unaquaeque creatura intendit consequi suam perfectionem, quae est
similitudo perfectionis et bonitatis divinae. Sic ergo divina bonitas
est finis rerum omnium.
Ad primum ergo dicendum quod agere propter indigentiam non est nisi
agentis imperfecti, quod natum est agere et pati. Sed hoc Deo non
competit. Et ideo ipse solus est maxime liberalis, quia non agit
propter suam utilitatem, sed solum propter suam bonitatem.
Ad secundum dicendum quod forma generati non est finis generationis
nisi inquantum est similitudo formae generantis, quod suam
similitudinem communicare intendit. Alioquin forma generati esset
nobilior generante, cum finis sit nobilior his quae sunt ad finem.
Ad tertium dicendum quod omnia appetunt Deum ut finem, appetendo
quodcumque bonum, sive appetitu intelligibili, sive sensibili, sive
naturali, qui est sine cognitione, quia nihil habet rationem boni et
appetibilis, nisi secundum quod participat Dei similitudinem.
Ad quartum dicendum quod, cum Deus sit causa efficiens, exemplaris
et finalis omnium rerum, et materia prima sit ab ipso, sequitur quod
primum principium omnium rerum sit unum tantum secundum rem. Nihil
tamen prohibet in eo considerari multa secundum rationem, quorum
quaedam prius cadunt in intellectu nostro quam alia.
|
|