|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod creare non sit ex nihilo
aliquid facere. Dicit enim Augustinus, contra adversarium legis et
prophetarum, facere est quod omnino non erat, creare vero est ex eo
quod iam erat educendo aliquid constituere.
2. Praeterea, nobilitas actionis et motus ex terminis consideratur.
Nobilior igitur est actio quae ex bono in bonum est, et ex ente in
ens, quam quae est ex nihilo in aliquid. Sed creatio videtur esse
nobilissima actio, et prima inter omnes actiones. Ergo non est ex
nihilo in aliquid, sed magis ex ente in ens.
3. Praeterea, haec praepositio ex importat habitudinem alicuius
causae, et maxime materialis; sicut cum dicimus quod statua fit ex
aere. Sed nihil non potest esse materia entis, nec aliquo modo causa
eius. Ergo creare non est ex nihilo aliquid facere.
Sed contra est quod super illud Gen. I, in principio creavit Deus
caelum etc., dicit Glossa quod creare est aliquid ex nihilo facere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, non solum oportet
considerare emanationem alicuius entis particularis ab aliquo
particulari agente, sed etiam emanationem totius entis a causa
universali, quae est Deus, et hanc quidem emanationem designamus
nomine creationis. Quod autem procedit secundum emanationem
particularem, non praesupponitur emanationi, sicut, si generatur
homo, non fuit prius homo, sed homo fit ex non homine, et album ex
non albo. Unde, si consideretur emanatio totius entis universalis a
primo principio, impossibile est quod aliquod ens praesupponatur huic
emanationi. Idem autem est nihil quod nullum ens. Sicut igitur
generatio hominis est ex non ente quod est non homo, ita creatio, quae
est emanatio totius esse, est ex non ente quod est nihil.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus aequivoce utitur nomine
creationis, secundum quod creari dicuntur ea quae in melius
reformantur, ut cum dicitur aliquis creari in episcopum. Sic autem
non loquimur hic de creatione, sed sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod mutationes accipiunt speciem et dignitatem
non a termino a quo, sed a termino ad quem. Tanto ergo perfectior et
prior est aliqua mutatio, quanto terminus ad quem illius mutationis est
nobilior et prior; licet terminus a quo, qui opponitur termino ad
quem, sit imperfectior. Sicut generatio simpliciter est nobilior et
prior quam alteratio, propter hoc quod forma substantialis est nobilior
quam forma accidentalis, tamen privatio substantialis formae, quae est
terminus a quo in generatione, est imperfectior quam contrarium, quod
est terminus a quo in alteratione. Et similiter creatio est perfectior
et prior quam generatio et alteratio, quia terminus ad quem est tota
substantia rei. Id autem quod intelligitur ut terminus a quo, est
simpliciter non ens.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur aliquid ex nihilo fieri, haec
praepositio ex non designat causam materialem, sed ordinem tantum;
sicut cum dicitur, ex mane fit meridies, idest, post mane fit
meridies. Sed intelligendum est quod haec praepositio ex potest
includere negationem importatam in hoc quod dico nihil, vel includi ab
ea. Si primo modo, tunc ordo remanet affirmatus, et ostenditur ordo
eius, quod est ad non esse praecedens. Si vero negatio includat
praepositionem, tunc ordo negatur, et est sensus, fit ex nihilo,
idest non fit ex aliquo; sicut si dicatur, iste loquitur de nihilo,
quia non loquitur de aliquo. Et utroque modo verificatur, cum dicitur
ex nihilo aliquid fieri. Sed primo modo, haec praepositio ex importat
ordinem, ut dictum est, secundo modo, importat habitudinem causae
materialis, quae negatur.
|
|