|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit
aliquid creare. Quia secundum philosophum, I Physic., antiqui
philosophi acceperunt ut communem conceptionem animi, ex nihilo nihil
fieri. Sed potentia Dei non se extendit ad contraria primorum
principiorum; utpote quod Deus faciat quod totum non sit maius sua
parte, vel quod affirmatio et negatio sint simul vera. Ergo Deus non
potest aliquid ex nihilo facere, vel creare.
2. Praeterea, si creare est aliquid ex nihilo facere, ergo creari
est aliquid fieri. Sed omne fieri est mutari. Ergo creatio est
mutatio. Sed omnis mutatio est ex subiecto aliquo, ut patet per
definitionem motus, nam motus est actus existentis in potentia. Ergo
est impossibile aliquid a Deo ex nihilo fieri.
3. Praeterea, quod factum est, necesse est aliquando fieri. Sed
non potest dici quod illud quod creatur, simul fiat et factum sit,
quia in permanentibus, quod fit, non est, quod autem factum est, iam
est; simul ergo aliquid esset et non esset. Ergo, si aliquid fit,
fieri eius praecedit factum esse. Sed hoc non potest esse, nisi
praeexistat subiectum in quo sustentetur ipsum fieri. Ergo impossibile
est aliquid fieri ex nihilo.
4. Praeterea, infinitam distantiam non est pertransire. Sed
infinita distantia est inter ens et nihil. Ergo non contingit ex
nihilo aliquid fieri.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus
caelum et terram.
Respondeo dicendum quod non solum non est impossibile a Deo aliquid
creari, sed necesse est ponere a Deo omnia creata esse, ut ex
praemissis habetur. Quicumque enim facit aliquid ex aliquo, illud ex
quo facit praesupponitur actioni eius, et non producitur per ipsam
actionem, sicut artifex operatur ex rebus naturalibus, ut ex ligno et
aere, quae per artis actionem non causantur, sed causantur per
actionem naturae. Sed et ipsa natura causat res naturales quantum ad
formam, sed praesupponit materiam. Si ergo Deus non ageret nisi ex
aliquo praesupposito, sequeretur quod illud praesuppositum non esset
causatum ab ipso. Ostensum est autem supra quod nihil potest esse in
entibus quod non sit a Deo, qui est causa universalis totius esse.
Unde necesse est dicere quod Deus ex nihilo res in esse producit.
Ad primum ergo dicendum quod antiqui philosophi, sicut supra dictum
est, non consideraverunt nisi emanationem effectuum particularium a
causis particularibus, quas necesse est praesupponere aliquid in sua
actione, et secundum hoc erat eorum communis opinio, ex nihilo nihil
fieri. Sed tamen hoc locum non habet in prima emanatione ab universali
rerum principio.
Ad secundum dicendum quod creatio non est mutatio nisi secundum modum
intelligendi tantum. Nam de ratione mutationis est, quod aliquid idem
se habeat aliter nunc et prius, nam quandoque est idem ens actu,
aliter se habens nunc et prius, sicut in motibus secundum quantitatem
et qualitatem et ubi; quandoque vero est idem ens in potentia tantum,
sicut in mutatione secundum substantiam, cuius subiectum est materia.
Sed in creatione, per quam producitur tota substantia rerum, non
potest accipi aliquid idem aliter se habens nunc et prius, nisi
secundum intellectum tantum; sicut si intelligatur aliqua res prius non
fuisse totaliter, et postea esse. Sed cum actio et passio conveniant
in substantia motus, et differant solum secundum habitudines diversas,
ut dicitur in III Physic., oportet quod, subtracto motu, non
remaneant nisi diversae habitudines in creante et creato. Sed quia
modus significandi sequitur modum intelligendi, ut dictum est, creatio
significatur per modum mutationis, et propter hoc dicitur quod creare
est ex nihilo aliquid facere. Quamvis facere et fieri magis in hoc
conveniant quam mutare et mutari, quia facere et fieri important
habitudinem causae ad effectum et effectus ad causam, sed mutationem ex
consequenti.
Ad tertium dicendum quod in his quae fiunt sine motu, simul est fieri
et factum esse, sive talis factio sit terminus motus, sicut
illuminatio (nam simul aliquid illuminatur et illuminatum est); sive
non sit terminus motus, sicut simul formatur verbum in corde et
formatum est. Et in his, quod fit, est, sed cum dicitur fieri,
significatur ab alio esse, et prius non fuisse. Unde, cum creatio
sit sine motu, simul aliquid creatur et creatum est.
Ad quartum dicendum quod obiectio illa procedit ex falsa imaginatione,
ac si sit aliquod infinitum medium inter nihilum et ens, quod patet
esse falsum. Procedit autem falsa haec imaginatio ex eo quod creatio
significatur ut quaedam mutatio inter duos terminos existens.
|
|