|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatio non sit aliquid
in creatura. Sicut enim creatio passive accepta attribuitur
creaturae, ita creatio active accepta attribuitur creatori. Sed
creatio active accepta non est aliquid in creatore, quia sic sequeretur
quod in Deo esset aliquid temporale. Ergo creatio passive accepta non
est aliquid in creatura.
2. Praeterea, nihil est medium inter creatorem et creaturam. Sed
creatio significatur ut medium inter utrumque, non enim est creator,
cum non sit aeterna; neque creatura, quia oporteret eadem ratione
aliam ponere creationem qua ipsa crearetur, et sic in infinitum.
Creatio ergo non est aliquid.
3. Praeterea, si creatio est aliquid praeter substantiam creatam,
oportet quod sit accidens eius. Omne autem accidens est in subiecto.
Ergo res creata esset subiectum creationis. Et sic idem esset
subiectum creationis et terminus. Quod est impossibile, quia
subiectum prius est accidente, et conservat accidens; terminus autem
posterius est actione et passione cuius est terminus, et eo existente
cessat actio et passio. Igitur ipsa creatio non est aliqua res.
Sed contra, maius est fieri aliquid secundum totam substantiam, quam
secundum formam substantialem vel accidentalem. Sed generatio
simpliciter vel secundum quid, qua fit aliquid secundum formam
substantialem vel accidentalem, est aliquid in generato. Ergo multo
magis creatio, qua fit aliquid secundum totam substantiam, est aliquid
in creato.
Respondeo dicendum quod creatio ponit aliquid in creato secundum
relationem tantum. Quia quod creatur, non fit per motum vel per
mutationem. Quod enim fit per motum vel mutationem, fit ex aliquo
praeexistenti, quod quidem contingit in productionibus particularibus
aliquorum entium; non autem potest hoc contingere in productione totius
esse a causa universali omnium entium, quae est Deus. Unde Deus,
creando, producit res sine motu. Subtracto autem motu ab actione et
passione, nihil remanet nisi relatio, ut dictum est. Unde
relinquitur quod creatio in creatura non sit nisi relatio quaedam ad
creatorem, ut ad principium sui esse; sicut in passione quae est cum
motu, importatur relatio ad principium motus.
Ad primum ergo dicendum quod creatio active significata significat
actionem divinam, quae est eius essentia cum relatione ad creaturam.
Sed relatio in Deo ad creaturam non est realis, sed secundum rationem
tantum. Relatio vero creaturae ad Deum est relatio realis, ut supra
dictum est, cum de divinis nominibus ageretur.
Ad secundum dicendum quod, quia creatio significatur ut mutatio,
sicut dictum est; mutatio autem media quodammodo est inter movens et
motum, ideo etiam creatio significatur ut media inter creatorem et
creaturam. Tamen creatio passive accepta est in creatura, et est
creatura. Neque tamen oportet quod alia creatione creetur, quia
relationes, cum hoc ipsum quod sunt, ad aliquid dicantur, non
referuntur per aliquas alias relationes, sed per seipsas; sicut etiam
supra dictum est, cum de aequalitate personarum ageretur.
Ad tertium dicendum quod creationis, secundum quod significatur ut
mutatio, creatura est terminus, sed secundum quod vere est relatio,
creatura est eius subiectum, et prius ea in esse, sicut subiectum
accidente. Sed habet quandam rationem prioritatis ex parte obiecti ad
quod dicitur, quod est principium creaturae. Neque tamen oportet
quod, quandiu creatura sit, dicatur creari, quia creatio importat
habitudinem creaturae ad creatorem cum quadam novitate seu incoeptione.
|
|