|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod creari non sit proprium
compositorum et subsistentium. Dicitur enim in libro de causis, prima
rerum creatarum est esse. Sed esse rei creatae non est subsistens.
Ergo creatio proprie non est subsistentis et compositi.
2. Praeterea, quod creatur est ex nihilo. Composita autem non sunt
ex nihilo, sed ex suis componentibus. Ergo compositis non convenit
creari.
3. Praeterea, illud proprie producitur per primam emanationem, quod
supponitur in secunda, sicut res naturalis per generationem naturalem,
quae supponitur in operatione artis. Sed illud quod supponitur in
generatione naturali, est materia. Ergo materia est quae proprie
creatur, et non compositum.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus
caelum et terram. Caelum autem et terra sunt res compositae
subsistentes. Ergo horum proprie est creatio.
Respondeo dicendum quod creari est quoddam fieri, ut dictum est.
Fieri autem ordinatur ad esse rei. Unde illis proprie convenit fieri
et creari, quibus convenit esse. Quod quidem convenit proprie
subsistentibus, sive sint simplicia, sicut substantiae separatae;
sive sint composita, sicut substantiae materiales. Illi enim proprie
convenit esse, quod habet esse; et hoc est subsistens in suo esse.
Formae autem et accidentia, et alia huiusmodi, non dicuntur entia
quasi ipsa sint, sed quia eis aliquid est; ut albedo ea ratione
dicitur ens, quia ea subiectum est album. Unde, secundum
philosophum, accidens magis proprie dicitur entis quam ens. Sicut
igitur accidentia et formae, et huiusmodi, quae non subsistunt, magis
sunt coexistentia quam entia; ita magis debent dici concreata quam
creata. Proprie vero creata sunt subsistentia.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, prima rerum creatarum est
esse, ly esse non importat subiectum creatum; sed importat propriam
rationem obiecti creationis. Nam ex eo dicitur aliquid creatum, quod
est ens, non ex eo quod est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius
esse ab ente universali, ut dictum est. Et est similis modus
loquendi, sicut si diceretur quod primum visibile est color, quamvis
illud quod proprie videtur, sit coloratum.
Ad secundum dicendum quod creatio non dicit constitutionem rei
compositae ex principiis praeexistentibus, sed compositum sic dicitur
creari, quod simul cum omnibus suis principiis in esse producitur.
Ad tertium dicendum quod ratio illa non probat quod sola materia
creetur; sed quod materia non sit nisi ex creatione. Nam creatio est
productio totius esse, et non solum materiae.
|
|