|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non solius Dei sit
creare. Quia secundum philosophum, perfectum est quod potest sibi
simile facere. Sed creaturae immateriales sunt perfectiores creaturis
materialibus, quae faciunt sibi simile, ignis enim generat ignem, et
homo generat hominem. Ergo substantia immaterialis potest facere
substantiam sibi similem. Sed substantia immaterialis non potest fieri
nisi per creationem, cum non habeat materiam ex qua fiat. Ergo aliqua
creatura potest creare.
2. Praeterea, quanto maior est resistentia ex parte facti, tanto
maior virtus requiritur in faciente. Sed plus resistit contrarium quam
nihil. Ergo maioris virtutis est aliquid facere ex contrario, quod
tamen creatura facit; quam aliquid facere ex nihilo. Multo magis
igitur creatura hoc facere potest.
3. Praeterea, virtus facientis consideratur secundum mensuram eius
quod fit. Sed ens creatum est finitum, ut supra probatum est, cum de
Dei infinitate ageretur. Ergo ad producendum per creationem aliquid
creatum, non requiritur nisi virtus finita. Sed habere virtutem
finitam non est contra rationem creaturae. Ergo non est impossibile
creaturam creare.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Trin., quod
neque boni neque mali Angeli possunt esse creatores alicuius rei.
Multo minus igitur aliae creaturae.
Respondeo dicendum quod satis apparet in primo aspectu, secundum
praemissa, quod creare non potest esse propria actio nisi solius Dei.
Oportet enim universaliores effectus in universaliores et priores
causas reducere. Inter omnes autem effectus, universalissimum est
ipsum esse. Unde oportet quod sit proprius effectus primae et
universalissimae causae, quae est Deus. Unde etiam dicitur libro de
causis, quod neque intelligentia vel anima nobilis dat esse, nisi
inquantum operatur operatione divina. Producere autem esse absolute,
non inquantum est hoc vel tale, pertinet ad rationem creationis. Unde
manifestum est quod creatio est propria actio ipsius Dei. Contingit
autem quod aliquid participet actionem propriam alicuius alterius, non
virtute propria, sed instrumentaliter, inquantum agit in virtute
alterius; sicut aer per virtutem ignis habet calefacere et ignire. Et
secundum hoc, aliqui opinati sunt quod, licet creatio sit propria
actio universalis causae, tamen aliqua inferiorum causarum inquantum
agit in virtute primae causae, potest creare. Et sic posuit Avicenna
quod prima substantia separata, creata a Deo, creat aliam post se,
et substantiam orbis, et animam eius; et quod substantia orbis creat
materiam inferiorum corporum. Et secundum hunc etiam modum Magister
dicit, in V dist. IV Sent., quod Deus potest creaturae
communicare potentiam creandi, ut creet per ministerium, non propria
auctoritate. Sed hoc esse non potest. Quia causa secunda
instrumentalis non participat actionem causae superioris, nisi
inquantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum
principalis agentis. Si igitur nihil ibi ageret secundum illud quod
est sibi proprium, frustra adhiberetur ad agendum, nec oporteret esse
determinata instrumenta determinatarum actionum. Sic enim videmus quod
securis, scindendo lignum, quod habet ex proprietate suae formae,
producit scamni formam, quae est effectus proprius principalis
agentis. Illud autem quod est proprius effectus Dei creantis, est
illud quod praesupponitur omnibus aliis, scilicet esse absolute. Unde
non potest aliquid operari dispositive et instrumentaliter ad hunc
effectum, cum creatio non sit ex aliquo praesupposito, quod possit
disponi per actionem instrumentalis agentis. Sic igitur impossibile
est quod alicui creaturae conveniat creare, neque virtute propria,
neque instrumentaliter sive per ministerium. Et hoc praecipue
inconveniens est dici de aliquo corpore, quod creet, cum nullum corpus
agat nisi tangendo vel movendo; et sic requirit in sua actione aliquid
praeexistens, quod possit tangi et moveri; quod est contra rationem
creationis.
Ad primum ergo dicendum quod aliquod perfectum participans aliquam
naturam, facit sibi simile, non quidem producendo absolute illam
naturam, sed applicando eam ad aliquid. Non enim hic homo potest esse
causa naturae humanae absolute, quia sic esset causa sui ipsius, sed
est causa quod natura humana sit in hoc homine generato. Et sic
praesupponit in sua actione determinatam materiam per quam est hic
homo. Sed sicut hic homo participat humanam naturam, ita quodcumque
ens creatum participat, ut ita dixerim, naturam essendi, quia solus
Deus est suum esse, ut supra dictum est. Nullum igitur ens creatum
potest producere aliquod ens absolute, nisi inquantum esse causat in
hoc, et sic oportet quod praeintelligatur id per quod aliquid est hoc,
actioni qua facit sibi simile. In substantia autem immateriali non
potest praeintelligi aliquid per quod sit haec, quia est haec per suam
formam, per quam habet esse, cum sint formae subsistentes. Igitur
substantia immaterialis non potest producere aliam substantiam
immaterialem sibi similem, quantum ad esse eius; sed quantum ad
perfectionem aliquam superadditam; sicut si dicamus quod superior
Angelus illuminat inferiorem, ut Dionysius dicit. Secundum quem
modum etiam in caelestibus est paternitas, ut ex verbis apostoli
patet, Ephes. III, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra
nominatur. Et ex hoc etiam evidenter apparet quod nullum ens creatum
potest causare aliquid, nisi praesupposito aliquo. Quod repugnat
rationi creationis.
Ad secundum dicendum quod ex contrario fit aliquid per accidens, ut
dicitur in I Physic., per se autem fit aliquid ex subiecto, quod
est in potentia. Contrarium igitur resistit agenti, inquantum impedit
potentiam ab actu in quem intendit reducere agens, sicut ignis intendit
reducere materiam aquae in actum sibi similem, sed impeditur per formam
et dispositiones contrarias, quibus quasi ligatur potentia ne reducatur
in actum. Et quanto magis fuerit potentia ligata, tanto requiritur
maior virtus in agente ad reducendam materiam in actum. Unde multo
maior potentia requiritur in agente, si nulla potentia praeexistat.
Sic ergo patet quod multo maioris virtutis est facere aliquid ex
nihilo, quam ex contrario.
Ad tertium dicendum quod virtus facientis non solum consideratur ex
substantia facti, sed etiam ex modo faciendi, maior enim calor non
solum magis, sed etiam citius calefacit. Quamvis igitur creare
aliquem effectum finitum non demonstret potentiam infinitam, tamen
creare ipsum ex nihilo demonstrat potentiam infinitam. Quod ex
praedictis patet. Si enim tanto maior virtus requiritur in agente,
quanto potentia est magis remota ab actu, oportet quod virtus agentis
ex nulla praesupposita potentia, quale agens est creans, sit
infinita, quia nulla proportio est nullius potentiae ad aliquam
potentiam, quam praesupponit virtus agentis naturalis, sicut et non
entis ad ens. Et quia nulla creatura habet simpliciter potentiam
infinitam, sicut neque esse infinitum, ut supra probatum est,
relinquitur quod nulla creatura possit creare.
|
|