|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod creare sit proprium
alicuius personae. Quod enim est prius, est causa eius quod est
post; et perfectum imperfecti. Sed processio divinae personae est
prior quam processio creaturae, et magis perfecta, quia divina persona
procedit in perfecta similitudine sui principii, creatura vero in
imperfecta. Ergo processiones divinarum personarum sunt causa
processionis rerum. Et sic creare est proprium personae.
2. Praeterea, personae divinae non distinguuntur ab invicem nisi per
suas processiones et relationes. Quidquid igitur differenter
attribuitur divinis personis, hoc convenit eis secundum processiones et
relationes personarum. Sed causalitas creaturarum diversimode
attribuitur divinis personis, nam in symbolo fidei patri attribuitur
quod sit creator omnium visibilium et invisibilium; filio autem
attribuitur quod per eum omnia facta sunt; sed spiritui sancto, quod
sit dominus et vivificator. Causalitas ergo creaturarum convenit
personis secundum processiones et relationes.
3. Praeterea, si dicatur quod causalitas creaturae attenditur
secundum aliquod attributum essentiale quod appropriatur alicui
personae, hoc non videtur sufficiens. Quia quilibet effectus divinus
causatur a quolibet attributo essentiali, scilicet potentia, bonitate
et sapientia, et sic non magis pertinet ad unum quam ad aliud. Non
deberet ergo aliquis determinatus modus causalitatis attribui uni
personae magis quam alii, nisi distinguerentur in creando secundum
relationes et processiones.
Sed contra est quod dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom.,
quod communia totius divinitatis sunt omnia causalia.
Respondeo dicendum quod creare est proprie causare sive producere esse
rerum. Cum autem omne agens agat sibi simile, principium actionis
considerari potest ex actionis effectu, ignis enim est qui generat
ignem. Et ideo creare convenit Deo secundum suum esse, quod est eius
essentia, quae est communis tribus personis. Unde creare non est
proprium alicui personae, sed commune toti Trinitati. Sed tamen
divinae personae secundum rationem suae processionis habent causalitatem
respectu creationis rerum. Ut enim supra ostensum est, cum de Dei
scientia et voluntate ageretur, Deus est causa rerum per suum
intellectum et voluntatem, sicut artifex rerum artificiatarum.
Artifex autem per verbum in intellectu conceptum, et per amorem suae
voluntatis ad aliquid relatum, operatur. Unde et Deus pater operatus
est creaturam per suum verbum, quod est filius; et per suum amorem,
qui est spiritus sanctus. Et secundum hoc processiones personarum sunt
rationes productionis creaturarum, inquantum includunt essentialia
attributa, quae sunt scientia et voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod processiones divinarum personarum sunt
causa creationis sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut natura divina, licet sit communis
tribus personis, ordine tamen quodam eis convenit, inquantum filius
accipit naturam divinam a patre, et spiritus sanctus ab utroque; ita
etiam et virtus creandi, licet sit communis tribus personis, ordine
tamen quodam eis convenit; nam filius habet eam a patre, et spiritus
sanctus ab utroque. Unde creatorem esse attribuitur patri, ut ei qui
non habet virtutem creandi ab alio. De filio autem dicitur per quem
omnia facta sunt, inquantum habet eandem virtutem, sed ab alio, nam
haec praepositio per solet denotare causam mediam, sive principium de
principio. Sed spiritui sancto, qui habet eandem virtutem ab
utroque, attribuitur quod dominando gubernet, et vivificet quae sunt
creata a patre per filium. Potest etiam huius attributionis communis
ratio accipi ex appropriatione essentialium attributorum. Nam, sicut
supra dictum est, patri appropriatur potentia, quae maxime
manifestatur in creatione, et ideo attribuitur patri creatorem esse.
Filio autem appropriatur sapientia, per quam agens per intellectum
operatur, et ideo dicitur de filio, per quem omnia facta sunt.
Spiritui sancto autem appropriatur bonitas, ad quam pertinet
gubernatio deducens res in debitos fines, et vivificatio, nam vita in
interiori quodam motu consistit, primum autem movens est finis et
bonitas.
Ad tertium dicendum quod, licet quilibet effectus Dei procedat ex
quolibet attributorum, tamen reducitur unusquisque effectus ad illud
attributum, cum quo habet convenientiam secundum propriam rationem,
sicut ordinatio rerum ad sapientiam, et iustificatio impii ad
misericordiam et bonitatem se superabundanter diffundentem. Creatio
vero, quae est productio ipsius substantiae rei, reducitur ad
potentiam.
|
|