|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in creaturis non sit
necesse inveniri vestigium Trinitatis. Per sua enim vestigia
unumquodque investigari potest. Sed Trinitas personarum non potest
investigari ex creaturis, ut supra habitum est. Ergo vestigia
Trinitatis non sunt in creatura.
2. Praeterea, quidquid in creatura est, creatum est. Si igitur
vestigium Trinitatis invenitur in creatura secundum aliquas
proprietates suas, et omne creatum habet vestigium Trinitatis,
oportet in unaquaque illarum inveniri etiam vestigium Trinitatis, et
sic in infinitum.
3. Praeterea, effectus non repraesentat nisi suam causam. Sed
causalitas creaturarum pertinet ad naturam communem, non autem ad
relationes, quibus personae distinguuntur et numerantur. Ergo in
creatura non invenitur vestigium Trinitatis, sed solum unitatis
essentiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod
Trinitatis vestigium in creatura apparet.
Respondeo dicendum quod omnis effectus aliqualiter repraesentat suam
causam, sed diversimode. Nam aliquis effectus repraesentat solam
causalitatem causae, non autem formam eius, sicut fumus repraesentat
ignem, et talis repraesentatio dicitur esse repraesentatio vestigii;
vestigium enim demonstrat motum alicuius transeuntis, sed non qualis
sit. Aliquis autem effectus repraesentat causam quantum ad
similitudinem formae eius, sicut ignis generatus ignem generantem, et
statua Mercurii Mercurium, et haec est repraesentatio imaginis.
Processiones autem divinarum personarum attenduntur secundum actus
intellectus et voluntatis, sicut supra dictum est, nam filius procedit
ut verbum intellectus, spiritus sanctus ut amor voluntatis. In
creaturis igitur rationalibus, in quibus est intellectus et voluntas,
invenitur repraesentatio Trinitatis per modum imaginis, inquantum
invenitur in eis verbum conceptum et amor procedens. Sed in creaturis
omnibus invenitur repraesentatio Trinitatis per modum vestigii,
inquantum in qualibet creatura inveniuntur aliqua quae necesse est
reducere in divinas personas sicut in causam. Quaelibet enim creatura
subsistit in suo esse, et habet formam per quam determinatur ad
speciem, et habet ordinem ad aliquid aliud. Secundum igitur quod est
quaedam substantia creata, repraesentat causam et principium, et sic
demonstrat personam patris, qui est principium non de principio.
Secundum autem quod habet quandam formam et speciem, repraesentat
verbum; secundum quod forma artificiati est ex conceptione artificis.
Secundum autem quod habet ordinem, repraesentat spiritum sanctum,
inquantum est amor, quia ordo effectus ad aliquid alterum est ex
voluntate creantis. Et ideo dicit Augustinus, in VI Lib. de
Trin., quod vestigium Trinitatis invenitur in unaquaque creatura,
secundum quod unum aliquid est, et secundum quod aliqua specie
formatur, et secundum quod quendam ordinem tenet. Et ad haec etiam
reducuntur illa tria, numerus, pondus et mensura, quae ponuntur
Sap. XI, nam mensura refertur ad substantiam rei limitatam suis
principiis, numerus ad speciem, pondus ad ordinem. Et ad haec etiam
reducuntur alia tria quae ponit Augustinus, modus species et ordo.
Et ea quae ponit in libro octoginta trium quaest. quod constat, quod
discernitur, quod congruit, constat enim aliquid per suam
substantiam, discernitur per formam, congruit per ordinem. Et in
idem de facili reduci possunt quaecumque sic dicuntur.
Ad primum ergo dicendum quod repraesentatio vestigii attenditur
secundum appropriata, per quem modum ex creaturis in Trinitatem
divinarum personarum veniri potest, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod creatura est res proprie subsistens, in qua
est praedicta tria invenire. Neque oportet quod in quolibet eorum quae
ei insunt, haec tria inveniantur, sed secundum ea vestigium rei
subsistenti attribuitur.
Ad tertium dicendum quod etiam processiones personarum sunt causa et
ratio creationis aliquo modo, ut dictum est.
|
|