|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod creatio admisceatur in
operibus naturae et artis. In qualibet enim operatione naturae et
artis producitur aliqua forma. Sed non producitur ex aliquo, cum non
habeat materiam partem sui. Ergo producitur ex nihilo. Et sic in
qualibet operatione naturae et artis est creatio.
2. Praeterea, effectus non est potior sua causa. Sed in rebus
naturalibus non invenitur aliquid agens nisi forma accidentalis, quae
est forma activa vel passiva. Non ergo per operationem naturae
producitur forma substantialis. Relinquitur igitur quod sit per
creationem.
3. Praeterea, natura facit sibi simile. Sed quaedam inveniuntur
generata in natura non ab aliquo sibi simili, sicut patet in animalibus
generatis per putrefactionem. Ergo eorum forma non est a natura, sed
a creatione. Et eadem ratio est de aliis.
4. Praeterea, quod non creatur, non est creatura. Si igitur in
his quae sunt a natura non adiungatur creatio, sequitur quod ea quae
sunt a natura, non sunt creaturae. Quod est haereticum.
Sed contra est quod Augustinus, super Gen. ad Lit., distinguit
opus propagationis, quod est opus naturae, ab opere creationis.
Respondeo dicendum quod haec dubitatio inducitur propter formas. Quas
quidam posuerunt non incipere per actionem naturae, sed prius in
materia extitisse, ponentes latitationem formarum. Et hoc accidit eis
ex ignorantia materiae, quia nesciebant distinguere inter potentiam et
actum, quia enim formae praeexistunt in materia in potentia, posuerunt
eas simpliciter praeexistere. Alii vero posuerunt formas dari vel
causari ab agente separato, per modum creationis. Et secundum hoc
cuilibet operationi naturae adiungitur creatio. Sed hoc accidit eis ex
ignorantia formae. Non enim considerabant quod forma naturalis
corporis non est subsistens, sed quo aliquid est, et ideo, cum fieri
et creari non conveniat proprie nisi rei subsistenti, sicut supra
dictum est, formarum non est fieri neque creari, sed concreata esse.
Quod autem proprie fit ab agente naturali, est compositum, quod fit
ex materia. Unde in operibus naturae non admiscetur creatio, sed
praesupponitur ad operationem naturae.
Ad primum ergo dicendum quod formae incipiunt esse in actu, compositis
factis, non quod ipsae fiant per se, sed per accidens tantum.
Ad secundum dicendum quod qualitates activae in natura agunt in virtute
formarum substantialium. Et ideo agens naturale non solum producit
sibi simile secundum qualitatem, sed secundum speciem.
Ad tertium dicendum quod ad generationem animalium imperfectorum
sufficit agens universale, quod est virtus caelestis, cui assimilantur
non secundum speciem, sed secundum analogiam quandam, neque oportet
dicere quod eorum formae creantur ab agente separato. Ad generationem
vero animalium perfectorum non sufficit agens universale, sed
requiritur agens proprium, quod est generans univocum.
Ad quartum dicendum quod operatio naturae non est nisi ex
praesuppositione principiorum creatorum, et sic ea quae per naturam
fiunt, creaturae dicuntur.
|
|