|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod universitas creaturarum,
quae mundi nomine nuncupatur, non incoeperit, sed fuerit ab aeterno.
Omne enim quod incoepit esse, antequam fuerit, possibile fuit ipsum
esse, alioquin impossibile fuisset ipsum fieri. Si ergo mundus
incoepit esse, antequam inciperet, possibile fuit ipsum esse. Sed
quod possibile est esse, est materia, quae est in potentia ad esse,
quod est per formam, et ad non esse, quod est per privationem. Si
ergo mundus incoepit esse, ante mundum fuit materia. Sed non potest
esse materia sine forma, materia autem mundi cum forma, est mundus.
Fuit ergo mundus antequam esse inciperet, quod est impossibile.
2. Praeterea, nihil quod habet virtutem ut sit semper, quandoque
est et quandoque non est, quia ad quantum se extendit virtus alicuius
rei, tandiu est. Sed omne incorruptibile habet virtutem ut sit
semper, non enim virtutem habet ad determinatum durationis tempus.
Nullum ergo incorruptibile quandoque est et quandoque non est. Sed
omne quod incipit esse, quandoque est et quandoque non est. Nullum
ergo incorruptibile incipit esse. Sed multa sunt in mundo
incorruptibilia, ut corpora caelestia, et omnes substantiae
intellectuales. Ergo mundus non incoepit esse.
3. Praeterea, nullum ingenitum incoepit esse. Sed philosophus
probat in I Physic., quod materia est ingenita; et in I de caelo
et mundo, quod caelum est ingenitum. Non ergo universitas rerum
incoepit esse.
4. Praeterea, vacuum est ubi non est corpus, sed possibile est
esse. Sed si mundus incoepit esse, ubi nunc est corpus mundi, prius
non fuit aliquod corpus, et tamen poterat ibi esse, alioquin nunc ibi
non esset. Ergo ante mundum fuit vacuum, quod est impossibile.
5. Praeterea, nihil de novo incipit moveri, nisi per hoc quod
movens vel mobile aliter se habet nunc quam prius. Sed quod aliter se
habet nunc quam prius, movetur. Ergo ante omnem motum de novo
incipientem, fuit aliquis motus. Motus ergo semper fuit. Ergo et
mobile, quia motus non est nisi in mobili.
6. Praeterea, omne movens aut est naturale, aut est voluntarium.
Sed neutrum incipit movere, nisi aliquo motu praeexistente. Natura
enim semper eodem modo operatur. Unde, nisi praecedat aliqua
immutatio vel in natura moventis vel in mobili, non incipiet a movente
naturali esse motus, qui non fuit prius. Voluntas autem absque sui
immutatione retardat facere quod proponit, sed hoc non est nisi per
aliquam immutationem quam imaginatur, ad minus ex parte ipsius
temporis. Sicut qui vult facere domum cras, et non hodie, expectat
aliquid futurum cras, quod hodie non est; et ad minus expectat quod
dies hodiernus transeat, et crastinus adveniat; quod sine mutatione
non est, quia tempus est numerus motus. Relinquitur ergo quod ante
omnem motum de novo incipientem, fuit alius motus. Et sic idem quod
prius.
7. Praeterea, quidquid est semper in principio et semper in fine,
nec incipere nec desinere potest, quia quod incipit, non est in suo
fine; quod autem desinit, non est in suo principio. Sed tempus
semper est in suo principio et fine, quia nihil est temporis nisi
nunc, quod est finis praeteriti, et principium futuri. Ergo tempus
nec incipere nec desinere potest. Et per consequens nec motus, cuius
numerus tempus est.
8. Praeterea, Deus aut est prior mundo natura tantum, aut
duratione. Si natura tantum, ergo, cum Deus sit ab aeterno, et
mundus est ab aeterno. Si autem est prior duratione; prius autem et
posterius in duratione constituunt tempus, ergo ante mundum fuit
tempus; quod est impossibile.
9. Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur effectus, causa
enim ad quam non sequitur effectus, est causa imperfecta, indigens
alio ad hoc quod effectus sequatur. Sed Deus est sufficiens causa
mundi; et finalis, ratione suae bonitatis; et exemplaris, ratione
suae sapientiae; et effectiva, ratione suae potentiae; ut ex
superioribus patet. Cum ergo Deus sit ab aeterno, et mundus fuit ab
aeterno.
10. Praeterea, cuius actio est aeterna, et effectus aeternus.
Sed actio Dei est eius substantia, quae est aeterna. Ergo et mundus
est aeternus.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XVII, clarifica me, pater,
apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret; et
Proverb. VIII, dominus possedit me in initio viarum suarum,
antequam quidquam faceret a principio.
Respondeo dicendum nihil praeter Deum ab aeterno fuisse. Et hoc
quidem ponere non est impossibile. Ostensum est enim supra quod
voluntas Dei est causa rerum. Sic ergo aliqua necesse est esse,
sicut necesse est Deum velle illa, cum necessitas effectus ex
necessitate causae dependeat, ut dicitur in V Metaphys. Ostensum
est autem supra quod, absolute loquendo, non est necesse Deum velle
aliquid nisi seipsum. Non est ergo necessarium Deum velle quod mundus
fuerit semper. Sed eatenus mundus est, quatenus Deus vult illum
esse, cum esse mundi ex voluntate Dei dependeat sicut ex sua causa.
Non est igitur necessarium mundum semper esse. Unde nec demonstrative
probari potest. Nec rationes quas ad hoc Aristoteles inducit, sunt
demonstrativae simpliciter, sed secundum quid, scilicet ad
contradicendum rationibus antiquorum, ponentium mundum incipere
secundum quosdam modos in veritate impossibiles. Et hoc apparet ex
tribus. Primo quidem, quia tam in VIII Physic. quam in I de
caelo, praemittit quasdam opiniones, ut Anaxagorae et Empedoclis et
Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit. Secundo,
quia, ubicumque de hac materia loquitur, inducit testimonia
antiquorum, quod non est demonstratoris, sed probabiliter
persuadentis. Tertio, quia expresse dicit in I Lib. Topic.,
quod quaedam sunt problemata dialectica, de quibus rationes non
habemus, ut utrum mundus sit aeternus.
Ad primum ergo dicendum quod, antequam mundus esset, possibile fuit
mundum esse, non quidem secundum potentiam passivam, quae est
materia; sed secundum potentiam activam Dei. Et etiam secundum quod
dicitur aliquid absolute possibile, non secundum aliquam potentiam sed
ex sola habitudine terminorum, qui sibi non repugnant; secundum quod
possibile opponitur impossibili, ut patet per philosophum, in V
Metaphys.
Ad secundum dicendum quod illud quod habet virtutem ut sit semper ex
quo habet illam virtutem, non quandoque est et quandoque non est, sed
antequam haberet illam virtutem, non fuit. Unde haec ratio, quae
ponitur ab Aristotele in I de caelo, non concludit simpliciter quod
incorruptibilia non incoeperunt esse, sed quod non incoeperunt esse per
modum naturalem, quo generabilia et corruptibilia incipiunt esse.
Ad tertium dicendum quod Aristoteles, in I Physic., probat
materiam esse ingenitam, per hoc quod non habet subiectum de quo sit.
In I autem de caelo et mundo, probat caelum ingenitum, quia non
habet contrarium ex quo generetur. Unde patet quod per utrumque non
concluditur nisi quod materia et caelum non incoeperunt per
generationem, ut quidam ponebant, praecipue de caelo. Nos autem
dicimus quod materia et coelum producta sunt in esse per creationem, ut
ex dictis patet.
Ad quartum dicendum quod ad rationem vacui non sufficit in quo nihil
est, sed requiritur quod sit spatium capax corporis, in quo non sit
corpus, ut patet per Aristotelem, in IV Physic. Nos autem
dicimus non fuisse locum aut spatium ante mundum.
Ad quintum dicendum quod primus motor semper eodem modo se habuit
primum autem mobile non semper eodem modo se habuit, quia incoepit
esse, cum prius non fuisset. Sed hoc non fuit per mutationem, sed
per creationem, quae non est mutatio, ut supra dictum est. Unde
patet quod haec ratio, quam ponit Aristoteles in VIII Physic.,
procedit contra eos qui ponebant mobilia aeterna, sed motum non
aeternum; ut patet ex opinionibus Anaxagorae et Empedoclis. Nos
autem ponimus, ex quo mobilia incoeperunt, semper fuisse motum.
Ad sextum dicendum quod primum agens est agens voluntarium. Et
quamvis habuit voluntatem aeternam producendi aliquem effectum, non
tamen produxit aeternum effectum. Nec est necesse quod praesupponatur
aliqua mutatio, nec etiam propter imaginationem temporis. Aliter enim
est intelligendum de agente particulari, quod praesupponit aliquid, et
causat alterum, et aliter de agente universali, quod producit totum.
Sicut agens particulare producit formam, et praesupponit materiam,
unde oportet quod formam inducat secundum proportionem ad debitam
materiam. Unde rationabiliter in ipso consideratur quod inducit formam
in talem materiam et non in aliam, ex differentia materiae ad
materiam. Sed hoc non rationabiliter consideratur in Deo, qui simul
producit formam et materiam, sed consideratur rationabiliter in eo,
quod ipse producit materiam congruam formae et fini. Agens autem
particulare praesupponit tempus, sicut et materiam. Unde
rationabiliter consideratur in eo, quod agit in tempore posteriori et
non in priori, secundum imaginationem successionis temporis post
tempus. Sed in agente universali, quod producit rem et tempus, non
est considerare quod agat nunc et non prius, secundum imaginationem
temporis post tempus, quasi tempus praesupponatur eius actioni, sed
considerandum est in eo, quod dedit effectui suo tempus quantum
voluit, et secundum quod conveniens fuit ad suam potentiam
demonstrandam. Manifestius enim mundus ducit in cognitionem divinae
potentiae creantis, si mundus non semper fuit, quam si semper
fuisset, omne enim quod non semper fuit, manifestum est habere
causam; sed non ita manifestum est de eo quod semper fuit.
Ad septimum dicendum quod, sicut dicitur in IV Physic., prius et
posterius est in tempore, secundum quod prius et posterius est in
motu. Unde principium et finis accipienda sunt in tempore, sicut et
in motu. Supposita autem aeternitate motus, necesse est quod
quodlibet momentum in motu acceptum sit principium et terminus motus,
quod non oportet, si motus incipiat. Et eadem ratio est de nunc
temporis. Et sic patet quod ratio illa instantis nunc, quod semper
sit principium et finis temporis, praesupponit aeternitatem temporis et
motus. Unde Aristoteles hanc rationem inducit, in VIII
Physic., contra eos qui ponebant aeternitatem temporis, sed negabant
aeternitatem motus.
Ad octavum dicendum quod Deus est prior mundo duratione. Sed ly
prius non designat prioritatem temporis, sed aeternitatis. Vel
dicendum quod designat aeternitatem temporis imaginati, et non realiter
existentis. Sicut, cum dicitur, supra caelum nihil est, ly supra
designat locum imaginatum tantum, secundum quod possibile est imaginari
dimensionibus caelestis corporis dimensiones alias superaddi.
Ad nonum dicendum quod, sicut effectus sequitur a causa agente
naturaliter secundum modum suae formae, ita sequitur ab agente per
voluntatem secundum formam ab eo praeconceptam et definitam, ut ex
superioribus patet. Licet igitur Deus ab aeterno fuerit sufficiens
causa mundi, non tamen oportet quod ponatur mundus ab eo productus,
nisi secundum quod est in praedefinitione suae voluntatis; ut scilicet
habeat esse post non esse, ut manifestius declaret suum auctorem.
Ad decimum dicendum quod, posita actione, sequitur effectus secundum
exigentiam formae quae est principium actionis. In agentibus autem per
voluntatem, quod conceptum est et praedefinitum, accipitur ut forma
quae est principium actionis. Ex actione igitur Dei aeterna non
sequitur effectus aeternus, sed qualem Deus voluit, ut scilicet
haberet esse post non esse.
|
|