|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mundum incoepisse non
sit articulus fidei, sed conclusio demonstrabilis. Omne enim factum
habet principium suae durationis. Sed demonstrative probari potest
quod Deus sit causa effectiva mundi, et hoc etiam probabiliores
philosophi posuerunt. Ergo demonstrative probari potest quod mundus
incoeperit.
2. Praeterea, si necesse est dicere quod mundus factus est a Deo,
aut ergo ex nihilo, aut ex aliquo. Sed non ex aliquo, quia sic
materia mundi praecessisset mundum; contra quod procedunt rationes
Aristotelis ponentis caelum ingenitum. Ergo oportet dicere quod
mundus sit factus ex nihilo. Et sic habet esse post non esse. Ergo
oportet quod esse incoeperit.
3. Praeterea, omne quod operatur per intellectum, a quodam
principio operatur, ut patet in omnibus artificibus. Sed Deus est
agens per intellectum. Ergo a quodam principio operatur mundus
igitur, qui est eius effectus, non fuit semper.
4. Praeterea, manifeste apparet artes aliquas, et habitationes
regionum, ex determinatis temporibus incoepisse. Sed hoc non esset,
si mundus semper fuisset. Mundum igitur non semper fuisse manifestum
est.
5. Praeterea, certum est nihil Deo aequari posse. Sed si mundus
semper fuisset, aequipararetur Deo in duratione. Ergo certum est non
semper mundum fuisse.
6. Praeterea, si mundus semper fuit, infiniti dies praecesserunt
diem istum. Sed infinita non est pertransire. Ergo nunquam fuisset
perventum ad hunc diem, quod est manifeste falsum.
7. Praeterea, si mundus fuit aeternus, et generatio fuit ab
aeterno. Ergo unus homo genitus est ab alio in infinitum. Sed pater
est causa efficiens filii, ut dicitur in II Physic. Ergo in causis
efficientibus est procedere in infinitum, quod improbatur in II
Metaphys.
8. Praeterea, si mundus et generatio semper fuit, infiniti homines
praecesserunt. Sed anima hominis est immortalis. Ergo infinitae
animae humanae nunc essent actu, quod est impossibile. Ergo ex
necessitate sciri potest quod mundus incoeperit; et non sola fide
tenetur.
Sed contra, fidei articuli demonstrative probari non possunt, quia
fides de non apparentibus est, ut dicitur ad Hebr. XI. Sed Deum
esse creatorem mundi, sic quod mundus incoeperit esse, est articulus
fidei, dicimus enim, credo in unum Deum et cetera. Et iterum,
Gregorius dicit, in Homil. I in Ezech., quod Moyses
prophetizavit de praeterito, dicens in principio creavit Deus caelum
et terram; in quo novitas mundi traditur. Ergo novitas mundi habetur
tantum per revelationem. Et ideo non potest probari demonstrative.
Respondeo dicendum quod mundum non semper fuisse, sola fide tenetur,
et demonstrative probari non potest, sicut et supra de mysterio
Trinitatis dictum est. Et huius ratio est, quia novitas mundi non
potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis
enim principium est quod quid est. Unumquodque autem, secundum
rationem suae speciei, abstrahit ab hic et nunc, propter quod dicitur
quod universalia sunt ubique et semper. Unde demonstrari non potest
quod homo, aut caelum, aut lapis non semper fuit. Similiter etiam
neque ex parte causae agentis, quae agit per voluntatem. Voluntas
enim Dei ratione investigari non potest, nisi circa ea quae absolute
necesse est Deum velle, talia autem non sunt quae circa creaturas
vult, ut dictum est. Potest autem voluntas divina homini manifestari
per revelationem, cui fides innititur. Unde mundum incoepisse est
credibile, non autem demonstrabile vel scibile. Et hoc utile est ut
consideretur, ne forte aliquis, quod fidei est demonstrare
praesumens, rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam
irridendi infidelibus, existimantibus nos propter huiusmodi rationes
credere quae fidei sunt.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XI de Civ.
Dei, philosophorum ponentium aeternitatem mundi, duplex fuit opinio.
Quidam enim posuerunt quod substantia mundi non sit a Deo. Et horum
est intollerabilis error; et ideo ex necessitate refellitur. Quidam
autem sic posuerunt mundum aeternum, quod tamen mundum a Deo factum
dixerunt. Non enim mundum temporis volunt habere, sed suae creationis
initium, ut quodam modo vix intelligibili semper sit factus. Id autem
quomodo intelligant, invenerunt, ut idem dicit in X de Civ. Dei.
Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in
pulvere, semper subesset vestigium, quod a calcante factum nemo
dubitaret; sic et mundus semper fuit, semper existente qui fecit. Et
ad hoc intelligendum, considerandum est quod causa efficiens quae agit
per motum, de necessitate praecedit tempore suum effectum, quia
effectus non est nisi in termino actionis, agens autem omne oportet
esse principium actionis. Sed si actio sit instantanea, et non
successiva, non est necessarium faciens esse prius facto duratione;
sicut patet in illuminatione. Unde dicunt quod non sequitur ex
necessitate, si Deus est causa activa mundi, quod sit prior mundo
duratione, quia creatio, qua mundum produxit, non est mutatio
successiva, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod illi qui ponerent mundum aeternum, dicerent
mundum factum a Deo ex nihilo, non quod factus sit post nihilum,
secundum quod nos intelligimus per nomen creationis; sed quia non est
factus de aliquo. Et sic etiam non recusant aliqui eorum creationis
nomen, ut patet ex Avicenna in sua metaphysica.
Ad tertium dicendum quod illa est ratio Anaxagorae, quae ponitur in
III Physic. Sed non de necessitate concludit, nisi de intellectu
qui deliberando investigat quid agendum sit, quod est simile motui.
Talis autem est intellectus humanus, sed non divinus, ut supra
patet.
Ad quartum dicendum quod ponentes aeternitatem mundi, ponunt aliquam
regionem infinities esse mutatam de inhabitabili in habitabilem, et e
converso. Et similiter ponunt quod artes, propter diversas
corruptiones et accidentia, infinities fuerunt inventae, et iterum
corruptae. Unde Aristoteles dicit, in libro Meteor., quod
ridiculum est ex huiusmodi particularibus mutationibus opinionem
accipere de novitate mundi totius.
Ad quintum dicendum quod, etsi mundus semper fuisset, non tamen
parificaretur Deo in aeternitate, ut dicit Boetius, in fine de
Consolat., quia esse divinum est esse totum simul, absque
successione; non autem sic est de mundo.
Ad sextum dicendum quod transitus semper intelligitur a termino in
terminum. Quaecumque autem praeterita dies signetur, ab illa usque ad
istam sunt finiti dies, qui pertransiri poterunt. Obiectio autem
procedit ac si, positis extremis, sint media infinita.
Ad septimum dicendum quod in causis efficientibus impossibile est
procedere in infinitum per se; ut puta si causae quae per se
requiruntur ad aliquem effectum, multiplicarentur in infinitum; sicut
si lapis moveretur a baculo, et baculus a manu, et hoc in infinitum.
Sed per accidens in infinitum procedere in causis agentibus non
reputatur impossibile; ut puta si omnes causae quae in infinitum
multiplicantur, non teneant ordinem nisi unius causae, sed earum
multiplicatio sit per accidens; sicut artifex agit multis martellis per
accidens, quia unus post unum frangitur. Accidit ergo huic martello,
quod agat post actionem alterius martelli. Et similiter accidit huic
homini, inquantum generat, quod sit generatus ab alio, generat enim
inquantum homo, et non inquantum est filius alterius hominis; omnes
enim homines generantes habent gradum unum in causis efficientibus,
scilicet gradum particularis generantis. Unde non est impossibile quod
homo generetur ab homine in infinitum. Esset autem impossibile, si
generatio huius hominis dependeret ab hoc homine, et a corpore
elementari, et a sole, et sic in infinitum.
Ad octavum dicendum quod hanc rationem ponentes aeternitatem mundi
multipliciter effugiunt quidam enim non reputant impossibile esse
infinitas animas actu; ut patet in metaphysica Algazelis, dicentis
hoc esse infinitum per accidens. Sed hoc improbatum est superius.
Quidam vero dicunt animam corrumpi cum corpore. Quidam vero quod ex
omnibus animabus remanet una tantum. Alii vero, ut Augustinus
dicit, posuerunt propter hoc circuitum animarum; ut scilicet animae
separatae a corporibus, post determinata temporum curricula, iterum
redirent ad corpora. De quibus omnibus in sequentibus est agendum.
Considerandum tamen quod haec ratio particularis est. Unde posset
dicere aliquis quod mundus fuit aeternus, vel saltem aliqua creatura,
ut Angelus; non autem homo. Nos autem intendimus universaliter, an
aliqua creatura fuerit ab aeterno.
|
|