|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatio rerum non fuit
in principio temporis. Quod enim non est in tempore, non est in
aliquo temporis. Sed creatio rerum non fuit in tempore, per
creationem enim rerum substantia in esse producta est; tempus autem non
mensurat substantiam rerum, et praecipue incorporalium. Ergo creatio
non fuit in principio temporis.
2. Praeterea, philosophus probat quod omne quod fit, fiebat, et
sic omne fieri habet prius et posterius. In principio autem temporis,
cum sit indivisibile, non est prius et posterius. Ergo, cum creari
sit quoddam fieri, videtur quod res non sint creatae in principio
temporis.
3. Praeterea, ipsum etiam tempus creatum est. Sed non potest
creari in principio temporis, cum tempus sit divisibile, principium
autem temporis indivisibile. Non ergo creatio rerum fuit in principio
temporis.
Sed contra est quod Gen. I dicitur, in principio creavit Deus
caelum et terram.
Respondeo dicendum quod illud verbum Genes. I, in principio creavit
Deus caelum et terram, tripliciter exponitur, ad excludendum tres
errores. Quidam enim posuerunt mundum semper fuisse, et tempus non
habere principium. Et ad hoc excludendum, exponitur, in principio,
scilicet temporis. Quidam vero posuerunt duo esse creationis
principia, unum bonorum, aliud malorum. Et ad hoc excludendum,
exponitur, in principio, idest in filio. Sicut enim principium
effectivum appropriatur patri, propter potentiam, ita principium
exemplare appropriatur filio, propter sapientiam, ut sicut dicitur,
omnia in sapientia fecisti, ita intelligatur Deum omnia fecisse in
principio, idest in filio; secundum illud apostoli ad Coloss. I,
in ipso, scilicet filio, condita sunt universa. Alii vero dixerunt
corporalia esse creata a Deo mediantibus creaturis spiritualibus. Et
ad hoc excludendum, exponitur, in principio creavit Deus caelum et
terram, idest ante omnia. Quatuor enim ponuntur simul creata,
scilicet caelum Empyreum, materia corporalis (quae nomine terrae
intelligitur), tempus, et natura angelica.
Ad primum ergo dicendum quod non dicuntur in principio temporis res
esse creatae, quasi principium temporis sit creationis mensura sed quia
simul cum tempore caelum et terra creata sunt.
Ad secundum dicendum quod verbum illud philosophi intelligitur de fieri
quod est per motum, vel quod est terminus motus. Quia cum in quolibet
motu sit accipere prius et posterius, ante quodcumque signum in motu
signato, dum scilicet aliquid est in moveri et fieri, est accipere
prius, et etiam aliquid post ipsum, quia quod est in principio motus,
vel in termino, non est in moveri. Creatio autem neque est motus
neque terminus motus, ut supra dictum est. Unde sic aliquid creatur,
quod non prius creabatur.
Ad tertium dicendum quod nihil fit nisi secundum quod est. Nihil
autem est temporis nisi nunc. Unde non potest fieri nisi secundum
aliquod nunc, non quia in ipso primo nunc sit tempus, sed quia ab eo
incipit tempus.
|
|