|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod rerum multitudo et
distinctio non sit a Deo. Unum enim semper natum est unum facere.
Sed Deus est maxime unus, ut ex praemissis patet. Ergo non producit
nisi unum effectum.
2. Praeterea, exemplatum assimilatur suo exemplari. Sed Deus est
causa exemplaris sui effectus, ut supra dictum est. Ergo, cum Deus
sit unus, effectus eius est unus tantum, et non distinctus.
3. Praeterea, ea quae sunt ad finem, proportionantur fini. Sed
finis creaturae est unus, scilicet divina bonitas, ut supra ostensum
est. Ergo effectus Dei non est nisi unus.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, quod Deus distinxit lucem a
tenebris, et divisit aquas ab aquis. Ergo distinctio et multitudo
rerum est a Deo.
Respondeo dicendum quod causam distinctionis rerum multipliciter aliqui
assignaverunt. Quidam enim attribuerunt eam materiae, vel soli, vel
simul cum agente. Soli quidem materiae, sicut Democritus, et omnes
antiqui naturales, ponentes solam causam materialem, secundum quos
distinctio rerum provenit a casu, secundum motum materiae. Materiae
vero et agenti simul distinctionem et multitudinem rerum attribuit
Anaxagoras, qui posuit intellectum distinguentem res, extrahendo quod
erat permixtum in materia. Sed hoc non potest stare propter duo.
Primo quidem, quia supra ostensum est quod etiam ipsa materia a Deo
creata est. Unde oportet et distinctionem, si qua est ex parte
materiae, in altiorem causam reducere. Secundo, quia materia est
propter formam, et non e converso. Distinctio autem rerum est per
formas proprias. Non ergo distinctio est in rebus propter materiam,
sed potius e converso in materia creata est difformitas, ut esset
diversis formis accommodata. Quidam vero attribuerunt distinctionem
rerum secundis agentibus. Sicut Avicenna, qui dixit quod Deus,
intelligendo se, produxit intelligentiam primam, in qua, quia non est
suum esse, ex necessitate incidit compositio potentiae et actus, ut
infra patebit. Sic igitur prima intelligentia, inquantum intelligit
causam primam, produxit secundam intelligentiam; inquantum autem
intelligit se secundum quod est in potentia, produxit corpus caeli,
quod movet; inquantum vero intelligit se secundum illud quod habet de
actu, produxit animam caeli. Sed hoc non potest stare propter duo.
Primo quidem, quia supra ostensum est quod creare solius Dei est.
Unde ea quae non possunt causari nisi per creationem, a solo Deo
producuntur, et haec sunt omnia quae non subiacent generationi et
corruptioni. Secundo, quia secundum hanc positionem, non proveniret
ex intentione primi agentis universitas rerum, sed ex concursu multarum
causarum agentium. Tale autem dicimus provenire a casu. Sic igitur
complementum universi, quod in diversitate rerum consistit, esset a
casu, quod est impossibile. Unde dicendum est quod distinctio rerum
et multitudo est ex intentione primi agentis, quod est Deus.
Produxit enim res in esse propter suam bonitatem communicandam
creaturis, et per eas repraesentandam. Et quia per unam creaturam
sufficienter repraesentari non potest, produxit multas creaturas et
diversas, ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem,
suppleatur ex alia, nam bonitas quae in Deo est simpliciter et
uniformiter, in creaturis est multipliciter et divisim. Unde
perfectius participat divinam bonitatem, et repraesentat eam, totum
universum, quam alia quaecumque creatura. Et quia ex divina sapientia
est causa distinctionis rerum, ideo Moyses dicit res esse distinctas
verbo Dei, quod est conceptio sapientiae. Et hoc est quod dicitur
Gen. I, dixit Deus, fiat lux. Et divisit lucem a tenebris.
Ad primum ergo dicendum quod agens per naturam agit per formam per quam
est, quae unius tantum est una, et ideo non agit nisi unum. Agens
autem voluntarium, quale est Deus, ut supra ostensum est, agit per
formam intellectam. Cum igitur Deum multa intelligere non repugnet
unitati et simplicitati ipsius, ut supra ostensum est, relinquitur
quod, licet sit unus, possit multa facere.
Ad secundum dicendum quod ratio illa teneret de exemplato quod perfecte
repraesentat exemplar, quod non multiplicatur nisi materialiter. Unde
imago increata, quae est perfecta, est una tantum. Sed nulla
creatura repraesentat perfecte exemplar primum, quod est divina
essentia. Et ideo potest per multa repraesentari. Et tamen secundum
quod ideae dicuntur exemplaria, pluralitati rerum correspondet in mente
divina pluralitas idearum.
Ad tertium dicendum quod in speculativis medium demonstrationis, quod
perfecte demonstrat conclusionem, est unum tantum, sed media
probabilia sunt multa. Et similiter in operativis, quando id quod est
ad finem adaequat, ut ita dixerim, finem, non requiritur quod sit
nisi unum tantum. Sed creatura non sic se habet ad finem qui est
Deus. Unde oportuit creaturas multiplicari.
|
|