|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inaequalitas rerum non
sit a Deo. Optimi enim est optima adducere. Sed inter optima unum
non est maius altero. Ergo Dei, qui est optimus, est omnia aequalia
facere.
2. Praeterea, aequalitas est effectus unitatis, ut dicitur in V
Metaphys. Sed Deus est unus. Ergo fecit omnia aequalia.
3. Praeterea, iustitiae est inaequalia inaequalibus dare. Sed
Deus est iustus in omnibus operibus suis. Cum ergo operationi eius,
qua esse rebus communicat, non praesupponatur aliqua inaequalitas
rerum, videtur quod fecerit omnia aequalia.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXIII, quare dies diem
superat, et iterum lux lucem, et annus annum, sol solem? A domini
scientia separata sunt.
Respondeo dicendum quod Origenes, volens excludere positionem
ponentium distinctionem in rebus ex contrarietate principiorum boni et
mali, posuit a Deo a principio omnia creata esse aequalia. Dicit
enim quod Deus primo creavit creaturas rationales tantum, et omnes
aequales, in quibus primo exorta est inaequalitas ex libero arbitrio,
quibusdam conversis in Deum secundum magis et minus, quibusdam etiam
secundum magis et minus a Deo aversis. Illae igitur rationales
creaturae quae ad Deum per liberum arbitrium conversae sunt, promotae
sunt ad diversos ordines Angelorum, pro diversitate meritorum. Illae
autem quae aversae sunt a Deo, sunt corporibus alligatae diversis,
secundum diversitatem peccati, et hanc causam dicit esse creationis et
diversitatis corporum. Sed secundum hoc, universitas corporalium
creaturarum non esset propter bonitatem Dei communicandam creaturis,
sed ad puniendum peccatum. Quod est contra illud quod dicitur Gen.
I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et ut
Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, quid stultius dici potest,
quam istum solem, ut in uno mundo unus esset, non decori
pulchritudinis, vel saluti rerum corporalium consuluisse artificem
Deum; sed hoc potius evenisse, quia una anima sic peccaverat? Ac
per hoc, si centum animae peccassent, centum soles haberet hic
mundus. Et ideo dicendum est quod, sicut sapientia Dei est causa
distinctionis rerum, ita et inaequalitatis. Quod sic patet. Duplex
enim distinctio invenitur in rebus, una formalis, in his quae
differunt specie; alia vero materialis, in his quae differunt numero
tantum. Cum autem materia sit propter formam, distinctio materialis
est propter formalem. Unde videmus quod in rebus incorruptibilibus non
est nisi unum individuum unius speciei, quia species sufficienter
conservatur in uno, in generabilibus autem et corruptibilibus, sunt
multa individua unius speciei, ad conservationem speciei. Ex quo
patet quod principalior est distinctio formalis quam materialis.
Distinctio autem formalis semper requirit inaequalitatem, quia, ut
dicitur in VIII Metaphys., formae rerum sunt sicut numeri, in
quibus species variantur per additionem vel subtractionem unitatis.
Unde in rebus naturalibus gradatim species ordinatae esse videntur,
sicut mixta perfectiora sunt elementis, et plantae corporibus
mineralibus, et animalia plantis, et homines aliis animalibus; et in
singulis horum una species perfectior aliis invenitur. Sicut ergo
divina sapientia causa est distinctionis rerum propter perfectionem
universi, ita et inaequalitatis. Non enim esset perfectum universum,
si tantum unus gradus bonitatis inveniretur in rebus.
Ad primum ergo dicendum quod optimi agentis est producere totum
effectum suum optimum, non tamen quod quamlibet partem totius faciat
optimam simpliciter, sed optimam secundum proportionem ad totum,
tolleretur enim bonitas animalis, si quaelibet pars eius oculi haberet
dignitatem. Sic igitur et Deus totum universum constituit optimum,
secundum modum creaturae, non autem singulas creaturas, sed unam alia
meliorem. Et ideo de singulis creaturis dicitur Gen. I, vidit
Deus lucem quod esset bona, et similiter de singulis, sed de omnibus
simul dicitur, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.
Ad secundum dicendum quod primum quod procedit ab unitate, est
aequalitas; et deinde procedit multiplicitas. Et ideo a patre, cui,
secundum Augustinum, appropriatur unitas, processit filius, cui
appropriatur aequalitas; et deinde creatura, cui competit
inaequalitas. Sed tamen etiam a creaturis participatur quaedam
aequalitas, scilicet proportionis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa est quae movit Origenem, sed non
habet locum nisi in retributione praemiorum, quorum inaequalitas
debetur inaequalibus meritis. Sed in constitutione rerum non est
inaequalitas partium per quamcumque inaequalitatem praecedentem vel
meritorum vel etiam dispositionis materiae; sed propter perfectionem
totius. Ut patet etiam in operibus artis, non enim propter hoc
differt tectum a fundamento, quia habet diversam materiam; sed ut sit
domus perfecta ex diversis partibus, quaerit artifex diversam
materiam, et faceret eam si posset.
|
|