|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit unus mundus
tantum, sed plures. Quia, ut Augustinus dicit, in libro octoginta
trium quaest., inconveniens est dicere quod Deus sine ratione res
creavit. Sed ea ratione qua creavit unum, potuit creare multos, cum
eius potentia non sit limitata ad unius mundi creationem, sed est
infinita, ut supra ostensum est. Ergo Deus plures mundos produxit.
2. Praeterea, natura facit quod melius est, et multo magis Deus.
Sed melius esset esse plures mundos quam unum, quia plura bona
paucioribus meliora sunt. Ergo plures mundi facti sunt a Deo.
3. Praeterea, omne quod habet formam in materia, potest
multiplicari secundum numerum, manente eadem specie, quia
multiplicatio secundum numerum est ex materia. Sed mundus habet formam
in materia, sicut enim cum dico homo, significo formam, cum autem
dico hic homo, significo formam in materia; ita, cum dicitur mundus,
significatur forma, cum autem dicitur hic mundus, significatur forma
in materia. Ergo nihil prohibet esse plures mundos.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, mundus per ipsum factus est;
ubi singulariter mundum nominavit, quasi uno solo mundo existente.
Respondeo dicendum quod ipse ordo in rebus sic a Deo creatis
existens, unitatem mundi manifestat. Mundus enim iste unus dicitur
unitate ordinis, secundum quod quaedam ad alia ordinantur. Quaecumque
autem sunt a Deo, ordinem habent ad invicem et ad ipsum Deum, ut
supra ostensum est. Unde necesse est quod omnia ad unum mundum
pertineant. Et ideo illi potuerunt ponere plures mundos, qui causam
mundi non posuerunt aliquam sapientiam ordinantem, sed casum; ut
Democritus, qui dixit ex concursu atomorum factum esse hunc mundum,
et alios infinitos.
Ad primum ergo dicendum quod haec ratio est quare mundus est unus,
quia debent omnia esse ordinata uno ordine, et ad unum. Propter quod
Aristoteles, in XII Metaphys., ex unitate ordinis in rebus
existentis concludit unitatem Dei gubernantis. Et Plato ex unitate
exemplaris probat unitatem mundi, quasi exemplati.
Ad secundum dicendum quod nullum agens intendit pluralitatem materialem
ut finem, quia materialis multitudo non habet certum terminum, sed de
se tendit in infinitum; infinitum autem repugnat rationi finis. Cum
autem dicitur plures mundos esse meliores quam unum, hoc dicitur
secundum multitudinem materialem. Tale autem melius non est de
intentione Dei agentis, quia eadem ratione dici posset quod, si
fecisset duos, melius esset quod essent tres; et sic in infinitum.
Ad tertium dicendum quod mundus constat ex sua tota materia. Non enim
est possibile esse aliam terram quam istam, quia omnis terra ferretur
naturaliter ad hoc medium, ubicumque esset. Et eadem ratio est de
aliis corporibus quae sunt partes mundi.
|
|