|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod malum sit natura
quaedam. Quia omne genus est natura quaedam. Sed malum est quoddam
genus, dicitur enim in praedicamentis, quod bonum et malum non sunt in
genere, sed sunt genera aliorum. Ergo malum est natura quaedam.
2. Praeterea, omnis differentia constitutiva alicuius speciei est
natura quaedam. Malum autem est differentia constitutiva in
moralibus, differt enim specie malus habitus a bono, ut liberalitas ab
illiberalitate. Ergo malum significat naturam quandam.
3. Praeterea, utrumque contrariorum est natura quaedam. Sed malum
et bonum non opponuntur ut privatio et habitus, sed ut contraria, ut
probat philosophus, in praedicamentis, per hoc quod inter bonum et
malum est aliquid medium, et a malo potest fieri reditus ad bonum.
Ergo malum significat naturam quandam.
4. Praeterea, quod non est, non agit. Sed malum agit, quia
corrumpit bonum. Ergo malum est quoddam ens, et natura quaedam.
5. Praeterea, ad perfectionem universitatis rerum non pertinet nisi
quod est ens et natura quaedam. Sed malum pertinet ad perfectionem
universitatis rerum, dicit enim Augustinus, in Enchirid., quod ex
omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo; in qua etiam
illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et suo loco positum,
eminentius commendat bona. Ergo malum est natura quaedam.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
malum non est existens neque bonum.
Respondeo dicendum quod unum oppositorum cognoscitur per alterum,
sicut per lucem tenebra. Unde et quid sit malum, oportet ex ratione
boni accipere. Diximus autem supra quod bonum est omne id quod est
appetibile, et sic, cum omnis natura appetat suum esse et suam
perfectionem, necesse est dicere quod esse et perfectio cuiuscumque
naturae rationem habeat bonitatis. Unde non potest esse quod malum
significet quoddam esse, aut quandam formam seu naturam. Relinquitur
ergo quod nomine mali significetur quaedam absentia boni. Et pro tanto
dicitur quod malum neque est existens nec bonum, quia cum ens,
inquantum huiusmodi, sit bonum, eadem est remotio utrorumque.
Ad primum ergo dicendum quod Aristoteles ibi loquitur secundum
opinionem Pythagoricorum, qui malum existimabant esse naturam
quandam, et ideo ponebant bonum et malum genera. Consuevit enim
Aristoteles, et praecipue in libris logicalibus, ponere exempla quae
probabilia erant suo tempore, secundum opinionem aliquorum
philosophorum. Vel dicendum, sicut dicit philosophus in X
Metaphys., quod prima contrarietas est habitus et privatio, quia
scilicet in omnibus contrariis salvatur, cum semper unum contrariorum
sit imperfectum respectu alterius, ut nigrum respectu albi, et amarum
respectu dulcis. Et pro tanto bonum et malum dicuntur genera, non
simpliciter, sed contrariorum, quia sicut omnis forma habet rationem
boni, ita omnis privatio, inquantum huiusmodi, habet rationem mali.
Ad secundum dicendum quod bonum et malum non sunt differentiae
constitutivae nisi in moralibus, quae recipiunt speciem ex fine, qui
est obiectum voluntatis, a qua moralia dependent. Et quia bonum habet
rationem finis, ideo bonum et malum sunt differentiae specificae in
moralibus; bonum per se, sed malum inquantum est remotio debiti
finis. Nec tamen remotio debiti finis constituit speciem in
moralibus, nisi secundum quod adiungitur fini indebito, sicut neque in
naturalibus invenitur privatio formae substantialis, nisi adiuncta
alteri formae. Sic igitur malum quod est differentia constitutiva in
moralibus, est quoddam bonum adiunctum privationi alterius boni, sicut
finis intemperati est, non quidem carere bono rationis, sed
delectabile sensus absque ordine rationis. Unde malum, inquantum
malum, non est differentia constitutiva; sed ratione boni adiuncti.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium. Nam ibi philosophus
loquitur de bono et malo, secundum quod inveniuntur in moralibus. Sic
enim inter bonum et malum invenitur medium, prout bonum dicitur quod
est ordinatum; malum autem, quod non solum est deordinatum, sed etiam
nocivum alteri. Unde dicit philosophus in IV Ethic., quod
prodigus vanus quidem est, sed non malus. Ab hoc etiam malo quod est
secundum morem, contingit fieri reditum ad bonum; non autem ex
quocumque malo. Non enim ex caecitate fit reditus ad visionem, cum
tamen caecitas sit malum quoddam.
Ad quartum dicendum quod aliquid agere dicitur tripliciter. Uno
modo, formaliter, eo modo loquendi quo dicitur albedo facere album.
Et sic malum, etiam ratione ipsius privationis, dicitur corrumpere
bonum, quia est ipsa corruptio vel privatio boni. Alio modo dicitur
aliquid agere effective, sicut pictor dicitur facere album parietem.
Tertio modo, per modum causae finalis, sicut finis dicitur efficere,
movendo efficientem. His autem duobus modis malum non agit aliquid per
se, idest secundum quod est privatio quaedam, sed secundum quod ei
bonum adiungitur, nam omnis actio est ab aliqua forma, et omne quod
desideratur ut finis, est perfectio aliqua. Et ideo, ut Dionysius
dicit, IV cap. de Div. Nom., malum non agit neque desideratur
nisi virtute boni adiuncti; per se autem est infinitum, et praeter
voluntatem et intentionem.
Ad quintum dicendum quod, sicut supra dictum est, partes universi
habent ordinem ad invicem, secundum quod una agit in alteram, et est
finis alterius et exemplar. Haec autem, ut dictum est, non possunt
convenire malo, nisi ratione boni adiuncti. Unde malum neque ad
perfectionem universi pertinet, neque sub ordine universi concluditur,
nisi per accidens, idest ratione boni adiuncti.
|
|