|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod malum non inveniatur in
rebus. Quidquid enim invenitur in rebus, vel est ens aliquod, vel
privatio entis alicuius, quod est non ens. Sed Dionysius dicit,
IV cap. de Div. Nom., quod malum distat ab existente, et adhuc
plus distat a non existente. Ergo malum nullo modo invenitur in
rebus.
2. Praeterea, ens et res convertuntur. Si ergo malum est ens in
rebus, sequitur quod malum sit res quaedam. Quod est contra
praedicta.
3. Praeterea, albius est quod est nigro impermixtius, ut dicitur in
III libro Topic. Aristotelis. Ergo et melius est quod est malo
impermixtius. Sed Deus facit semper quod melius est, multo magis
quam natura. Ergo in rebus a Deo conditis nihil malum invenitur.
Sed contra est quod secundum hoc removerentur omnes prohibitiones et
poenae, quae non sunt nisi malorum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, perfectio universi
requirit inaequalitatem esse in rebus, ut omnes bonitatis gradus
impleantur. Est autem unus gradus bonitatis ut aliquid ita bonum sit,
quod nunquam deficere possit. Alius autem gradus bonitatis est, ut
sic aliquid bonum sit, quod a bono deficere possit. Qui etiam gradus
in ipso esse inveniuntur, quaedam enim sunt, quae suum esse amittere
non possunt, ut incorporalia; quaedam vero sunt, quae amittere
possunt, ut corporalia. Sicut igitur perfectio universitatis rerum
requirit ut non solum sint entia incorruptibilia, sed etiam
corruptibilia; ita perfectio universi requirit ut sint quaedam quae a
bonitate deficere possint; ad quod sequitur ea interdum deficere. In
hoc autem consistit ratio mali, ut scilicet aliquid deficiat a bono.
Unde manifestum est quod in rebus malum invenitur, sicut et
corruptio, nam et ipsa corruptio malum quoddam est.
Ad primum ergo dicendum quod malum distat et ab ente simpliciter, et
non ente simpliciter, quia neque est sicut habitus, neque sicut pura
negatio, sed sicut privatio.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in V Metaphys., ens
dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod significat entitatem
rei, prout dividitur per decem praedicamenta, et sic convertitur cum
re. Et hoc modo, nulla privatio est ens, unde nec malum. Alio modo
dicitur ens, quod significat veritatem propositionis, quae in
compositione consistit, cuius nota est hoc verbum est, et hoc est ens
quo respondetur ad quaestionem an est. Et sic caecitatem dicimus esse
in oculo, vel quamcumque aliam privationem. Et hoc modo etiam malum
dicitur ens. Propter huius autem distinctionis ignorantiam, aliqui,
considerantes quod aliquae res dicuntur malae, vel quod malum dicitur
esse in rebus, crediderunt quod malum esset res quaedam.
Ad tertium dicendum quod Deus et natura, et quodcumque agens, facit
quod melius est in toto; sed non quod melius est in unaquaque parte,
nisi per ordinem ad totum, ut supra dictum est. Ipsum autem totum
quod est universitas creaturarum, melius et perfectius est, si in eo
sint quaedam quae a bono deficere possunt, quae interdum deficiunt,
Deo hoc non impediente. Tum quia providentiae non est naturam
destruere, sed salvare, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom., ipsa autem natura rerum hoc habet, ut quae deficere possunt,
quandoque deficiant. Tum quia, ut dicit Augustinus in Enchirid.,
Deus est adeo potens, quod etiam potest bene facere de malis. Unde
multa bona tollerentur, si Deus nullum malum permitteret esse. Non
enim generaretur ignis, nisi corrumperetur aer; neque conservaretur
vita leonis, nisi occideretur asinus; neque etiam laudaretur iustitia
vindicans, et patientia sufferens, si non esset iniquitas.
|
|