|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod malum non sit in bono
sicut in subiecto. Omnia enim bona sunt existentia. Sed Dionysius
dicit, IV cap. de Div. Nom., quod malum non est existens,
neque in existentibus. Ergo malum non est in bono sicut in subiecto.
2. Praeterea, malum non est ens, bonum vero est ens. Sed non ens
non requirit ens, in quo sit sicut in subiecto. Ergo nec malum
requirit bonum, in quo sit sicut in subiecto.
3. Praeterea, unum contrariorum non est subiectum alterius. Sed
bonum et malum sunt contraria. Ergo malum non est in bono sicut in
subiecto.
4. Praeterea, id in quo est albedo sicut in subiecto, dicitur esse
album. Ergo et id in quo est malum sicut in subiecto, est malum. Si
ergo malum sit in bono sicut in subiecto, sequitur quod bonum sit
malum, contra id quod dicitur Isai. V, vae, qui dicitis malum
bonum, et bonum malum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum non
est nisi in bono.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, malum importat remotionem
boni. Non autem quaelibet remotio boni malum dicitur. Potest enim
accipi remotio boni et privative, et negative. Remotio igitur boni
negative accepta, mali rationem non habet, alioquin sequeretur quod ea
quae nullo modo sunt, mala essent; et iterum quod quaelibet res esset
mala, ex hoc quod non habet bonum alterius rei, utpote quod homo esset
malus, quia non habet velocitatem capreae, vel fortitudinem leonis.
Sed remotio boni privative accepta, malum dicitur, sicut privatio
visus caecitas dicitur. Subiectum autem privationis et formae est unum
et idem, scilicet ens in potentia, sive sit ens in potentia
simpliciter, sicut materia prima, quae est subiectum formae
substantialis et privationis oppositae; sive sit ens in potentia
secundum quid et in actu simpliciter, ut corpus diaphanum, quod est
subiectum tenebrarum et lucis. Manifestum est autem quod forma per
quam aliquid est actu, perfectio quaedam est, et bonum quoddam, et
sic omne ens in actu, bonum quoddam est. Et similiter omne ens in
potentia, inquantum huiusmodi, bonum quoddam est, secundum quod habet
ordinem ad bonum, sicut enim est ens in potentia, ita et bonum in
potentia. Relinquitur ergo quod subiectum mali sit bonum.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius intelligit malum non esse in
existentibus sicut partem, aut sicut proprietatem naturalem alicuius
existentis.
Ad secundum dicendum quod non ens negative acceptum non requirit
subiectum. Sed privatio est negatio in subiecto, ut dicitur in IV
Metaphys., et tale non ens est malum.
Ad tertium dicendum quod malum non est sicut in subiecto in bono quod
ei opponitur, sed in quodam alio bono, subiectum enim caecitatis non
est visus, sed animal. Videtur tamen, ut Augustinus dicit, hic
fallere dialecticorum regula, quae dicit contraria simul esse non
posse. Hoc tamen intelligendum est secundum communem acceptionem boni
et mali, non autem secundum quod specialiter accipitur hoc bonum et hoc
malum. Album autem et nigrum, dulce et amarum, et huiusmodi
contraria, non accipiuntur nisi specialiter, quia sunt in quibusdam
generibus determinatis. Sed bonum circuit omnia genera, unde unum
bonum potest simul esse cum privatione alterius boni.
Ad quartum dicendum quod propheta imprecatur vae illis qui dicunt id
quod est bonum, secundum quod est bonum, esse malum. Hoc autem non
sequitur ex praemissis, ut per praedicta patet.
|
|