|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod malum corrumpat totum
bonum. Unum enim contrariorum totaliter corrumpitur per alterum. Sed
bonum et malum sunt contraria. Ergo malum potest corrumpere totum
bonum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum nocet
inquantum adimit bonum. Sed bonum est sibi simile et uniforme. Ergo
totaliter tollitur per malum.
3. Praeterea, malum, quandiu est, nocet et aufert bonum. Sed
illud a quo semper aliquid aufertur, quandoque consumitur, nisi sit
infinitum; quod non potest dici de aliquo bono creato. Ergo malum
consumit totaliter bonum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum non
potest totaliter consumere bonum.
Respondeo dicendum quod malum non potest totaliter consumere bonum.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod est triplex bonum.
Quoddam, quod per malum totaliter tollitur, et hoc est bonum
oppositum malo; sicut lumen totaliter per tenebras tollitur, et visus
per caecitatem. Quoddam vero bonum est, quod nec totaliter tollitur
per malum, nec diminuitur, scilicet bonum quod est subiectum mali;
non enim per tenebras aliquid de substantia aeris diminuitur. Quoddam
vero bonum est, quod diminuitur quidem per malum, sed non totaliter
tollitur, et hoc bonum est habilitas subiecti ad actum. Diminutio
autem huius boni non est accipienda per subtractionem, sicut est
diminutio in quantitatibus, sed per remissionem, sicut est diminutio
in qualitatibus et formis. Remissio autem huius habilitatis est
accipienda e contrario intensioni ipsius. Intenditur enim huiusmodi
habilitas per dispositiones quibus materia praeparatur ad actum; quae
quanto magis multiplicantur in subiecto, tanto habilius est ad
recipiendum perfectionem et formam. Et e contrario remittitur per
dispositiones contrarias; quae quanto magis multiplicatae sunt in
materia, et magis intensae, tanto magis remittitur potentia ad actum.
Si igitur contrariae dispositiones in infinitum multiplicari et intendi
non possunt, sed usque ad certum terminum, neque habilitas praedicta
in infinitum diminuitur vel remittitur. Sicut patet in qualitatibus
activis et passivis elementorum, frigiditas enim et humiditas, per
quae diminuitur sive remittitur habilitas materiae ad formam ignis, non
possunt multiplicari in infinitum. Si vero dispositiones contrariae in
infinitum multiplicari possunt, et habilitas praedicta in infinitum
diminuitur vel remittitur. Non tamen totaliter tollitur, quia semper
manet in sua radice, quae est substantia subiecti. Sicut si in
infinitum interponantur corpora opaca inter solem et aerem, in
infinitum diminuetur habilitas aeris ad lumen, nunquam tamen totaliter
tollitur, manente aere, qui secundum naturam suam est diaphanus.
Similiter in infinitum potest fieri additio in peccatis, per quae
semper magis ac magis minuitur habilitas animae ad gratiam, quae quidem
peccata sunt quasi obstacula interposita inter nos et Deum secundum
illud Isaiae LIX, peccata nostra diviserunt inter nos et Deum.
Neque tamen tollitur totaliter ab anima praedicta habilitas, quia
consequitur naturam ipsius.
Ad primum ergo dicendum quod bonum quod opponitur malo, totaliter
tollitur, sed alia bona non totaliter tolluntur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod habilitas praedicta est media inter subiectum
et actum. Unde ex ea parte qua attingit actum, diminuitur per malum,
sed ex ea parte qua tenet se cum subiecto, remanet. Ergo, licet
bonum in se sit simile, tamen, propter comparationem eius ad diversa,
non totaliter tollitur, sed in parte.
Ad tertium dicendum quod quidam, imaginantes diminutionem boni
praedicti ad similitudinem diminutionis quantitatis, dixerunt quod,
sicut continuum dividitur in infinitum, facta divisione secundum eandem
proportionem (ut puta quod accipiatur medium medii, vel tertium
tertii), sic in proposito accidit. Sed haec ratio hic locum non
habet. Quia in divisione in qua semper servatur eadem proportio,
semper subtrahitur minus et minus, minus enim est medium medii quam
medium totius. Sed secundum peccatum non de necessitate minus diminuit
de habilitate praedicta, quam praecedens, sed forte aut aequaliter,
aut magis. Dicendum est ergo quod, licet ista habilitas sit quoddam
finitum, diminuitur tamen in infinitum, non per se, sed per
accidens, secundum quod contrariae dispositiones etiam in infinitum
augentur, ut dictum est.
|
|