|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod malum insufficienter
dividatur per poenam et culpam. Omnis enim defectus malum quoddam esse
videtur. Sed in omnibus creaturis est quidam defectus, quod se in
esse conservare non possunt, qui tamen nec poena nec culpa est. Non
ergo sufficienter malum dividitur per poenam et culpam.
2. Praeterea, in rebus irrationalibus non invenitur culpa nec
poena. Invenitur tamen in eis corruptio et defectus, quae ad rationem
mali pertinent. Ergo non omne malum est poena vel culpa.
3. Praeterea, tentatio quoddam malum est. Nec tamen est culpa,
quia tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia
exercendae virtutis, ut dicitur in Glossa II Cor. XII. Nec
etiam poena, quia tentatio praecedit culpam, poena autem subsequitur.
Insufficienter ergo malum dividitur per poenam et culpam.
Sed contra, videtur quod divisio sit superflua. Ut enim Augustinus
dicit, in Enchirid., malum dicitur quia nocet. Quod autem nocet,
poenale est. Omne ergo malum sub poena continetur.
Respondeo dicendum quod malum, sicut supra dictum est, est privatio
boni, quod in perfectione et actu consistit principaliter et per se.
Actus autem est duplex, primus, et secundus. Actus quidem primus
est forma et integritas rei, actus autem secundus est operatio.
Contingit ergo malum esse dupliciter. Uno modo, per subtractionem
formae, aut alicuius partis, quae requiritur ad integritatem rei;
sicut caecitas malum est, et carere membro. Alio modo, per
subtractionem debitae operationis; vel quia omnino non est; vel quia
debitum modum et ordinem non habet. Quia vero bonum simpliciter est
obiectum voluntatis, malum, quod est privatio boni, secundum
specialem rationem invenitur in creaturis rationalibus habentibus
voluntatem. Malum igitur quod est per subtractionem formae vel
integritatis rei, habet rationem poenae; et praecipue supposito quod
omnia divinae providentiae et iustitiae subdantur, ut supra ostensum
est, de ratione enim poenae est, quod sit contraria voluntati. Malum
autem quod consistit in subtractione debitae operationis in rebus
voluntariis, habet rationem culpae. Hoc enim imputatur alicui in
culpam, cum deficit a perfecta actione, cuius dominus est secundum
voluntatem. Sic igitur omne malum in rebus voluntariis consideratum
vel est poena vel culpa.
Ad primum ergo dicendum quod, quia malum privatio est boni, et non
negatio pura, ut dictum est supra; non omnis defectus boni est malum,
sed defectus boni quod natum est et debet haberi. Defectus enim
visionis non est malum in lapide, sed in animali, quia contra rationem
lapidis est, quod visum habeat. Similiter etiam contra rationem
creaturae est, quod in esse conservetur a seipsa, quia idem dat esse
et conservat. Unde iste defectus non est malum creaturae.
Ad secundum dicendum quod poena et culpa non dividunt malum
simpliciter; sed malum in rebus voluntariis.
Ad tertium dicendum quod tentatio, prout importat provocationem ad
malum, semper malum culpae est in tentante. Sed in eo qui tentatur,
non est proprie, nisi secundum quod aliqualiter immutatur, sic enim
actio agentis est in patiente. Secundum autem quod tentatus immutatur
ad malum a tentante, incidit in culpam.
Ad quartum dicendum quod de ratione poenae est, quod noceat agenti in
seipso. Sed de ratione culpae est, quod noceat agenti in sua
actione. Et sic utrumque sub malo continetur, secundum quod habet
rationem nocumenti.
|
|