|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod habeat plus de ratione
mali poena quam culpa. Culpa enim se habet ad poenam, ut meritum ad
praemium. Sed praemium habet plus de ratione boni quam meritum, cum
sit finis eius. Ergo poena plus habet de ratione mali quam culpa.
2. Praeterea, illud est maius malum, quod opponitur maiori bono.
Sed poena, sicut dictum est, opponitur bono agentis, culpa autem
bono actionis. Cum ergo melius sit agens quam actio, videtur quod
peius sit poena quam culpa.
3. Praeterea, ipsa privatio finis poena quaedam est, quae dicitur
carentia visionis divinae. Malum autem culpae est per privationem
ordinis ad finem. Ergo poena est maius malum quam culpa.
Sed contra, sapiens artifex inducit minus malum ad vitandum maius;
sicut medicus praecidit membrum, ne corrumpatur corpus. Sed Dei
sapientia infert poenam ad vitandam culpam. Ergo culpa est maius malum
quam poena.
Respondeo dicendum quod culpa habet plus de ratione mali quam poena,
et non solum quam poena sensibilis, quae consistit in privatione
corporalium bonorum, cuiusmodi poenas plures intelligunt; sed etiam
universaliter accipiendo poenam, secundum quod privatio gratiae vel
gloriae poenae quaedam sunt. Cuius est duplex ratio. Prima quidem
est, quia ex malo culpae fit aliquis malus, non autem ex malo poenae;
secundum illud Dionysii, IV cap. de Div. Nom., puniri non est
malum, sed fieri poena dignum. Et hoc ideo est quia, cum bonum
simpliciter consistat in actu, et non in potentia, ultimus autem actus
est operatio, vel usus quarumcumque rerum habitarum; bonum hominis
simpliciter consideratur in bona operatione, vel bono usu rerum
habitarum. Utimur autem rebus omnibus per voluntatem. Unde ex bona
voluntate, qua homo bene utitur rebus habitis, dicitur homo bonus; et
ex mala, malus. Potest enim qui habet malam voluntatem, etiam bono
quod habet, male uti; sicut si grammaticus voluntarie incongrue
loquatur. Quia ergo culpa consistit in deordinato actu voluntatis,
poena vero in privatione alicuius eorum quibus utitur voluntas;
perfectius habet rationem mali culpa quam poena. Secunda ratio sumi
potest ex hoc, quod Deus est auctor mali poenae, non autem mali
culpae. Cuius ratio est, quia malum poenae privat bonum creaturae,
sive accipiatur bonum creaturae aliquid creatum, sicut caecitas privat
visum; sive sit bonum increatum, sicut per carentiam visionis divinae
tollitur creaturae bonum increatum. Malum vero culpae opponitur
proprie ipsi bono increato, contrariatur enim impletioni divinae
voluntatis, et divino amori quo bonum divinum in seipso amatur; et non
solum secundum quod participatur a creatura. Sic igitur patet quod
culpa habet plus de ratione mali quam poena.
Ad primum ergo dicendum quod, licet culpa terminetur ad poenam, sicut
meritum ad praemium, tamen culpa non intenditur propter poenam, sicut
meritum propter praemium, sed potius e converso poena inducitur ut
vitetur culpa. Et sic culpa est peius quam poena.
Ad secundum dicendum quod ordo actionis, qui tollitur per culpam, est
perfectius bonum agentis, cum sit perfectio secunda, quam bonum quod
tollitur per poenam, quod est perfectio prima.
Ad tertium dicendum quod non est comparatio culpae ad poenam sicut
finis et ordinis ad finem, quia utrumque potest privari aliquo modo et
per culpam, et per poenam. Sed per poenam quidem, secundum quod ipse
homo removetur a fine, et ab ordine ad finem, per culpam vero,
secundum quod ista privatio pertinet ad actionem, quae non ordinatur ad
finem debitum.
|
|