|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum non possit esse
causa mali. Dicitur enim Matth. VII, non potest arbor bona malos
fructus facere.
2. Praeterea, unum contrariorum non potest esse causa alterius.
Malum autem est contrarium bono. Ergo bonum non potest esse causa
mali.
3. Praeterea, effectus deficiens non procedit nisi a causa
deficiente. Sed malum, si causam habeat, est effectus deficiens.
Ergo habet causam deficientem. Sed omne deficiens malum est. Ergo
causa mali non est nisi malum.
4. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod
malum non habet causam. Ergo bonum non est causa mali.
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Iulianum, non fuit
omnino unde oriri posset malum, nisi ex bono.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod omne malum aliqualiter
causam habeat. Malum enim est defectus boni quod natum est et debet
haberi. Quod autem aliquid deficiat a sua naturali et debita
dispositione, non potest provenire nisi ex aliqua causa trahente rem
extra suam dispositionem, non enim grave movetur sursum nisi ab aliquo
impellente, nec agens deficit in sua actione nisi propter aliquod
impedimentum. Esse autem causam non potest convenire nisi bono, quia
nihil potest esse causa nisi inquantum est ens; omne autem ens,
inquantum huiusmodi, bonum est. Et si consideremus speciales rationes
causarum, agens et forma et finis perfectionem quandam important, quae
pertinet ad rationem boni, sed et materia, inquantum est potentia ad
bonum, habet rationem boni. Et quidem quod bonum sit causa mali per
modum causae materialis, iam ex praemissis patet, ostensum est enim
quod bonum est subiectum mali. Causam autem formalem malum non habet,
sed est magis privatio formae. Et similiter nec causam finalem, sed
magis est privatio ordinis ad finem debitum; non solum enim finis habet
rationem boni, sed etiam utile, quod ordinatur ad finem. Causam
autem per modum agentis habet malum, non autem per se, sed per
accidens. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod aliter causatur
malum in actione, et aliter in effectu. In actione quidem causatur
malum propter defectum alicuius principiorum actionis, vel principalis
agentis, vel instrumentalis, sicut defectus in motu animalis potest
contingere vel propter debilitatem virtutis motivae, ut in pueris; vel
propter solam ineptitudinem instrumenti, ut in claudis. Malum autem
in re aliqua, non tamen in proprio effectu agentis, causatur quandoque
ex virtute agentis; quandoque autem ex defectu ipsius, vel materiae.
Ex virtute quidem vel perfectione agentis, quando ad formam intentam
ab agente sequitur ex necessitate alterius formae privatio; sicut ad
formam ignis sequitur privatio formae aeris vel aquae. Sicut ergo,
quanto ignis fuerit perfectior in virtute, tanto perfectius imprimit
formam suam, ita etiam tanto perfectius corrumpit contrarium, unde
malum et corruptio aeris et aquae, est ex perfectione ignis. Sed hoc
est per accidens, quia ignis non intendit privare formam aquae, sed
inducere formam propriam; sed hoc faciendo, causat et illud per
accidens. Sed si sit defectus in effectu proprio ignis, puta quod
deficiat a calefaciendo, hoc est vel propter defectum actionis, qui
redundat in defectum alicuius principii, ut dictum est; vel ex
indispositione materiae, quae non recipit actionem ignis agentis. Sed
et hoc ipsum quod est esse deficiens, accidit bono, cui per se
competit agere. Unde verum est quod malum secundum nullum modum habet
causam nisi per accidens. Sic autem bonum est causa mali.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra
Iulian., arborem malam appellat dominus voluntatem malam, et arborem
bonam, voluntatem bonam. Ex voluntate autem bona non producitur actus
moralis malus, cum ex ipsa voluntate bona iudicetur actus moralis
bonus. Sed tamen ipse motus malae voluntatis causatur a creatura
rationali, quae bona est. Et sic est causa mali.
Ad secundum dicendum quod bonum non causat illud malum quod est sibi
contrarium, sed quoddam aliud, sicut bonitas ignis causat malum
aquae; et homo bonus secundum suam naturam, causat malum actum
secundum morem. Et hoc ipsum per accidens est, ut dictum est.
Invenitur autem quod etiam unum contrariorum causat aliud per
accidens, sicut frigidum exterius ambiens calefacit, inquantum calor
retrahitur ad interiora.
Ad tertium dicendum quod malum habet causam deficientem aliter in rebus
voluntariis, et naturalibus. Agens enim naturale producit effectum
suum talem quale ipsum est, nisi impediatur ab aliquo extrinseco, et
hoc ipsum est quidam defectus eius. Unde nunquam sequitur malum in
effectu, nisi praeexistat aliquod aliud malum in agente vel materia,
sicut dictum est. Sed in rebus voluntariis, defectus actionis a
voluntate actu deficiente procedit, inquantum non subiicit se actu suae
regulae. Qui tamen defectus non est culpa, sed sequitur culpa ex hoc
quod cum tali defectu operatur.
Ad quartum dicendum quod malum non habet causam per se, sed per
accidens tantum, ut dictum est.
|
|