|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod summum bonum, quod est
Deus, sit causa mali. Dicitur enim Isai. XLV, ego dominus, et
non est alter Deus, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem
et creans malum. Et Amos III, si erit malum in civitate, quod
dominus non fecerit.
2. Praeterea, effectus causae secundae reducitur in causam primam.
Bonum autem est causa mali, ut dictum est. Cum igitur omnis boni
causa sit Deus, ut supra ostensum est, sequitur quod etiam omne malum
sit a Deo.
3. Praeterea, sicut dicitur in II Physic., idem est causa
salutis navis, et periculi. Sed Deus est causa salutis omnium
rerum. Ergo est ipse causa omnis perditionis et mali.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., quod Deus non est auctor mali, quia non est causa tendendi
ad non esse.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, malum quod in defectu
actionis consistit, semper causatur ex defectu agentis. In Deo autem
nullus defectus est, sed summa perfectio, ut supra ostensum est.
Unde malum quod in defectu actionis consistit, vel quod ex defectu
agentis causatur, non reducitur in Deum sicut in causam. Sed malum
quod in corruptione rerum aliquarum consistit, reducitur in Deum sicut
in causam. Et hoc patet tam in naturalibus quam in voluntariis.
Dictum est enim quod aliquod agens, inquantum sua virtute producit
aliquam formam ad quam sequitur corruptio et defectus, causat sua
virtute illam corruptionem et defectum. Manifestum est autem quod
forma quam principaliter Deus intendit in rebus creatis, est bonum
ordinis universi. Ordo autem universi requirit, ut supra dictum est,
quod quaedam sint quae deficere possint, et interdum deficiant. Et
sic Deus, in rebus causando bonum ordinis universi, ex consequenti,
et quasi per accidens, causat corruptiones rerum; secundum illud quod
dicitur I Reg. II, dominus mortificat et vivificat. Sed quod
dicitur Sap. I, quod Deus mortem non fecit, intelligitur quasi per
se intentam. Ad ordinem autem universi pertinet etiam ordo iustitiae,
qui requirit ut peccatoribus poena inferatur. Et secundum hoc, Deus
est auctor mali quod est poena, non autem mali quod est culpa, ratione
supra dicta.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de malo
poenae, non autem de malo culpae.
Ad secundum dicendum quod effectus causae secundae deficientis
reducitur in causam primam non deficientem, quantum ad id quod habet
entitatis et perfectionis, non autem quantum ad id quod habet de
defectu. Sicut quidquid est motus in claudicatione, causatur a
virtute motiva; sed quod est obliquitatis in ea, non est ex virtute
motiva, sed ex curvitate cruris. Et similiter quidquid est entitatis
et actionis in actione mala, reducitur in Deum sicut in causam, sed
quod est ibi defectus, non causatur a Deo, sed ex causa secunda
deficiente.
Ad tertium dicendum quod submersio navis attribuitur nautae ut causae,
ex eo quod non agit quod requiritur ad salutem navis. Sed Deus non
deficit ab agendo quod est necessarium ad salutem. Unde non est
simile.
|
|