|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sit unum summum malum,
quod sit causa omnis mali. Contrariorum enim effectuum contrariae sunt
causae. Sed in rebus invenitur contrarietas, secundum illud Eccli.
XXXIII, contra malum bonum est, et contra vitam mors; sic et
contra virum iustum peccator. Ergo sunt contraria principia, unum
boni, et aliud mali.
2. Praeterea, si unum contrariorum est in rerum natura, et
reliquum, ut dicitur in II de caelo et mundo. Sed summum bonum est
in rerum natura, quod est causa omnis boni, ut supra ostensum est.
Ergo est et summum malum ei oppositum, causa omnis mali.
3. Praeterea, sicut in rebus invenitur bonum et melius, ita malum
et peius. Sed bonum et melius dicuntur per respectum ad optimum.
Ergo malum et peius dicuntur per respectum ad aliquod summum malum.
4. Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad illud
quod est per essentiam. Sed res quae sunt malae apud nos, non sunt
malae per essentiam, sed per participationem. Ergo est invenire
aliquod summum malum per essentiam, quod est causa omnis mali.
5. Praeterea, omne quod est per accidens, reducitur ad illud quod
est per se. Sed bonum est causa mali per accidens. Ergo oportet
ponere aliquod summum malum, quod sit causa malorum per se. Neque
potest dici quod malum non habeat causam per se, sed per accidens
tantum, quia sequeretur quod malum non esset ut in pluribus, sed ut in
paucioribus.
6. Praeterea, malum effectus reducitur ad malum causae, quia
effectus deficiens est a causa deficiente, sicut supra dictum est.
Sed hoc non est procedere in infinitum. Ergo oportet ponere unum
primum malum, quod sit causa omnis mali.
Sed contra est quod summum bonum est causa omnis entis, ut supra
ostensum est. Ergo non potest esse aliquod principium ei oppositum,
quod sit causa malorum.
Respondeo dicendum quod ex praedictis patet non esse unum primum
principium malorum, sicut est unum primum principium bonorum. Primo
quidem, quia primum principium bonorum est per essentiam bonum, ut
supra ostensum est. Nihil autem potest esse per suam essentiam malum,
ostensum est enim quod omne ens, inquantum est ens, bonum est; et
quod malum non est nisi in bono ut in subiecto. Secundo, quia primum
bonorum principium est summum et perfectum bonum, quod praehabet in se
omnem bonitatem, ut supra ostensum est. Summum autem malum esse non
potest, quia, sicut ostensum est, etsi malum semper diminuat bonum,
nunquam tamen illud potest totaliter consumere; et sic, semper
remanente bono, non potest esse aliquid integre et perfecte malum.
Propter quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod si malum
integrum sit, seipsum destruet, quia destructo omni bono (quod
requiritur ad integritatem mali), subtrahitur etiam ipsum malum,
cuius subiectum est bonum. Tertio, quia ratio mali repugnat rationi
primi principii. Tum quia omne malum causatur ex bono, ut supra
ostensum est. Tum quia malum non potest esse causa nisi per accidens,
et sic non potest esse prima causa, quia causa per accidens est
posterior ea quae est per se, ut patet in II Physic. Qui autem
posuerunt duo prima principia, unum bonum et alterum malum, ex eadem
radice in hunc errorem inciderunt, ex qua et aliae extraneae positiones
antiquorum ortum habuerunt, quia scilicet non consideraverunt causam
universalem totius entis, sed particulares tantum causas particularium
effectuum. Propter hoc enim, si aliquid invenerunt esse nocivum
alicui rei per virtutem suae naturae, aestimaverunt naturam illius rei
esse malam, puta si quis dicat naturam ignis esse malam, quia
combussit domum alicuius pauperis. Iudicium autem de bonitate alicuius
rei non est accipiendum secundum ordinem ad aliquid particulare; sed
secundum seipsum, et secundum ordinem ad totum universum, in quo
quaelibet res suum locum ordinatissime tenet, ut ex dictis patet.
Similiter etiam, quia invenerunt duorum particularium effectuum
contrariorum duas causas particulares contrarias, nesciverunt reducere
causas particulares contrarias in causam universalem communem. Et ideo
usque ad prima principia contrarietatem in causis esse iudicaverunt.
Sed cum omnia contraria conveniant in uno communi, necesse est in
eis, supra causas contrarias proprias, inveniri unam causam communem,
sicut supra qualitates contrarias elementorum invenitur virtus corporis
caelestis. Et similiter supra omnia quae quocumque modo sunt,
invenitur unum primum principium essendi, ut supra ostensum est.
Ad primum ergo dicendum quod contraria conveniunt in genere uno, et
etiam conveniunt in ratione essendi. Et ideo, licet habeant causas
particulares contrarias, tamen oportet devenire ad unam primam causam
communem.
Ad secundum dicendum quod privatio et habitus nata sunt fieri circa
idem. Subiectum autem privationis est ens in potentia, ut dictum
est. Unde, cum malum sit privatio boni, ut ex dictis patet, illi
bono opponitur cui adiungitur potentia, non autem summo bono, quod est
actus purus.
Ad tertium dicendum quod unumquodque intenditur secundum propriam
rationem. Sicut autem forma est perfectio quaedam, ita privatio est
quaedam remotio. Unde omnis forma et perfectio et bonum per accessum
ad terminum perfectum intenditur, privatio autem et malum per recessum
a termino. Unde non dicitur malum et peius per accessum ad summum
malum, sicut dicitur bonum et melius per accessum ad summum bonum.
Ad quartum dicendum quod nullum ens dicitur malum per participationem,
sed per privationem participationis. Unde non oportet fieri
reductionem ad aliquid quod sit per essentiam malum.
Ad quintum dicendum quod malum non potest habere causam nisi per
accidens, ut supra ostensum est. Unde impossibile est fieri
reductionem ad aliquid quod sit per se causa mali. Quod autem
dicitur, quod malum est ut in pluribus, simpliciter falsum est. Nam
generabilia et corruptibilia, in quibus solum contingit esse malum
naturae, sunt modica pars totius universi. Et iterum in unaquaque
specie defectus naturae accidit ut in paucioribus. In solis autem
hominibus malum videtur esse ut in pluribus, quia bonum hominis
secundum sensum non est hominis inquantum homo, idest secundum
rationem; plures autem sequuntur sensum quam rationem.
Ad sextum dicendum quod in causis mali non est procedere in infinitum,
sed est reducere omnia mala in aliquam causam bonam, ex qua sequitur
malum per accidens.
|
|